PL 73, col. 579
Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne
erat, ac permultos ad eamdem voluntatem et
sententiam excitabat et inflammabat. Hujusmodi
quippe principatus atque imperii natura est; semper
enim subditi ad eum qui rerum potitur sese componunt,
eaque amare ac consectari solent, quibus principem
delectari sentiunt. Hinc, Deo adjuvante, pietas
ipsis augebatur, novosque in dies progressus faciebat,
ac rex in Christi mandatorum observationem totus
incumbebat, atque ex ipsius charitate pendebat.
Eratque verbi gratiae dispensator, ac multarum animarum
gubernator, ad Dei portum eas appellens.
Etenim illud exploratum habebat, omnium regiorum
munerum hoc primarium et praestantissimum esse,
ut homines ad Dei metum ac justitiae cultum erudiat:
quod etiam ipse faciebat, seipsum videlicet ad imperio
tenendas animi perturbationes comparans, subditosque
suos admonens, atque optimi naucleri instar
justitiae clavum sedulo tenens. Nam haec demum
veri regni lex ac norma est, nimirum voluptatibus
imperare, iisque dominari, quemadmodum
ipse etiam faciebat. Quippe nec de majorum
nobilitate, nec de regia gloria, in qua versabatur,
ullo modo sese efferens (quandoquidem luteum
omnes generis auctorem habemus, ejusdemque
argillae pauperes aeque ac divites sumus), verum in
humilitatis abyssum mentem suam assidue conjiciens,
futuramque beatitudinem animo et cogitatione 324
complectens, inquilinum hic seipsum esse ducebat;
ea autem propria esse statuebat, quibus post hujus
vitae peregrinationem frueretur. Cum autem haec
praeclare gessisset, atque omnes quibus praerat, a
veteri atque a patribus tradito errore liberatos, ejus
qui nos pretioso suo sanguine ex mala servitute redemit
servos effecisset, postea id animo agitare coepit,
ut beneficentiae ac largitionis virtutem excoleret.
Nam temperantiam quidem ac justitiam numeris jam
omnibus absolverat, ut qui et temperantiae corona
redimitus, et justitiae purpura convestitus esset. Illud
igitur animadvertebat, terrenarum opum inconstantiam
profluentium aquarum cursum imitari: quocirca
illic eas recondere properabat, ubi neque tinea neque
rubigo demolitur, nec fures effodiunt ac furantur;
itaque sine ulla parcimonia pecunias omnes in
pauperes distribuere coepit. Illud enim perspectum
habebat, ei qui ad ingentem potentiam pervenerit
curandum esse ut eum cujus beneficio potentiam
consecutus sit pro viribus imitetur; hac porro ratione
eum ad Dei imitationem accessurum esse,
si nihil misericordia potius atque antiquius ducat.
Quamobrem pietatis opes, quae et hic futurae
voluptatis spe animum oblectant, et illic speratae
beatitudinis fructu animum exhilarant, super
aurum et lapidem pretiosum sibi aggerebat. Postea
carceres suos perscrutans, tum iis qui ad metalla
damnati erant, tum iis qui a creditoribus strangulabantur,
ac denique omnibus omnia copiose subministrabat.
Orphanorum omnium et viduarum ac pauperum
pater erat, indulgens inquam ac benignus
pater, atque ita comparatus, ut seipsum beneficio afficere