PL 73, col. 580
Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne
existimaret, cum in eos beneficii aliquid conferret.
Nam cum animo liberalissimo ac vere regio
praeditus esset, egentibus omnibus affatim tribuebat;
quod scilicet infinitis partibus majorem mercedem
hinc speraret, cum tempus illud advenisset quo merces
actionibus rependenda esset.
Cum autem hujusmodi ipsius fama brevi quaquaversum
sparsa esset, omnes ad eum tanquam aliquo
unguenti odore concitati, quotidie confluebant, ut
tum corporum, tum animarum paupertatem excuterent;
atque ipse omnibus in ore erat. Neque enim
terror ac tyrannica vis populum pertrahebat, verum
desiderium ac sincerus erga eum amor, qui quidem
divinitus atque ex praestantissima ipsius vitae ratione
in omnium animis insitus erat. Tum igitur, tum, inquam,
ii quoque qui sub patris ipsius imperio erant,
ad eum potius sese adjungebant, omnique abjecto errore,
veritatem praedicabant. Ac domus quidem
Josaphat crescebat et invalescebat; domus autem
Abenner decrescebat ac debilitabatur, quemadmodum
scilicet de Davide ac Saule in Regum libro proditum
est [(II. Reg. II)] .
CAP. XXIV.--
Haec rex Abenner conspiciens, tandem
aliquando recepta mente, falsorum deorum
suorum atque inanis imposturae imbecilitatem condemnavit.
Ac rursum coactis senatorii ordinis principibus,
quae ipse in animo haberet, in lucem protulit.
Omnibus autem eadem confirmantibus (visitarat
enim eos Oriens ex alto (Lucae I), hoc est, Salvator,
exaudita videlicet famuli sui Josaphat oratione), rex
de his rebus filium certiorem faciendum esse censuit.
Itaque postridie epistolam ad eum scribit, hoc
exemplo:
« Rex Abenner charissimo suo filio Josaphat salutem.
« Cogitationes multae, o charissime fili, animum
subeuntes, eum gravissime conturbant. Etenim nostra
omnia instar fumi deficere atque evanescere, ac
contra religionem tuam sole clarius fulgere conspiciens,
ea quae a te mihi dicta sunt vera esse sensi;
quodque densae scelerum et impietatis tenebrae nos
ita obruebant, ut in veritatem oculos conjicere,
atque omnium rerum parentem et architectum agnoscere
minime possemus, verum lucem usque adeo
splendidam abs te nobis demonstratam,, occlusis de
industria oculis perspicere recusaremus, atque te
multis malis afficeremus, et (o me miserum!) haud
paucos Christianos crudelem in modum trucidaremus:
qui quidem invicta potentia ipsis opem ferente
corroborati, ad extremum usque spiritum adversum
immanitatem nostram dimicarunt. Nunc vero, detracta
ex oculis nostris crassa illa caligine, exiguum quemdam
veritatis radium cernimus, priorumque vitiorum
poenitudo animum subit. Verum hunc quoque splendorem
alia horrendae desperationis nubes exoriens
opprimere atque exstinguere conatur, mihi videlicet
peccatorum meorum multitudinem ob oculos proponens,
quodque jam ego Christo odio atque exsecrationi
sum, eaque in causa, ut jam ab ipso recipi