PL 73, col. 588

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

in coelum tendentem, ac sextae horae precationem
persolventem invenerunt.
Conspecto autem eo, circumfusi statim, cum lacrymis
eum obsecrabant, ac discessum ipsi objectabant.
At ille, Quid, inquit, inanem laborem
suscipitis? Nec enim est quod vos me regem ultra
habituros esse speretis. Nihilo secius tamen eorum
ingenti contentioni cedens, ad palatium revertitur,
coactisque in unum omnibus, quid in animo haberet
declaravit, ac postea interposito etiam jurejurando
sermonem confirmavit, nempe se posthac ne unum
quidem diem cum ipsis fore: Ego enim, inquit, meo
erga vos ministerio perfunctus sum, nec quidquam
praetermissi, nec subterfugi, quominus annuntiarem
vobis [(Act. XX)] , ac docerem testificans omnibus in
Dominum nostrum Jesum Christum fidem, ac poenitentiae

viam ostendens. Ac nunc ego viam hanc
ineo, quam jam pridem expetebam, nec ultra faciem
meam quisquam vestrum videbit. Quapropter,
ut divini Apostoli verbis utar, contestor vos hodierno
die, quod mundus ego sum a sanguine omnium
vestrum. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem
vobis consilium Dei.
Haec illi audientes, ac sententiae ipsius firmitatem
exploratam habentes, nempe quod eum a suscepto
consilio revocare minime possent, orbitatem quidem
suam deplorabant, nec tamen ullo modo eum de
sententia deducebant. Tum autem rex Barachiam illum,
de quo supra locuti sumus, manu tenens:
Hunc, inquit, o fratres, hunc vobis regem creo.
Cumque ille ejusmodi rei vehementer obluctaretur,

invitum eum ac repugnantem in regio throno collocat,
ipsiusque capiti diadema imponit, atque annulum
regium ipsi in manum praebet. Atque ad Orientem
stans, pro rege preces fudit, hoc videlicet a
Deo postulans, ut Dei fidem constanter teneret,
ac Christi mandatorum iter ab omni flexu alienum
inveniret. Adhaec pro clero etiam atque universo
grege precatus est, opem videlicet et auxilium ac
salutem ipsis a Deo petens, atque ut quidquid ipsi
postularent ad utilitatem moderaretur.
Hac oratione habita, conversus ad Barachiam,
ait: En tibi, frater, hoc praecipiam quod Apostolus
testatus est: Attende tibi ipsi, et universo gregi in
quo te Spiritus sanctus regem posuit, ut Christi populum,

quem proprio sanguine acquisivit, regas [(Act. XX)] .
Et quemadmodum Deum ante me cognovisti,
eumque puro animo et conscientia coluisti,
ita nunc quoque majori studio in hoc incumbe, ut
ipsi vitae tuae rationes probes. Quo enim majus a
Deo imperium consecutus es, eo quoque majora ipsi
rependas oportet. Ac proinde gratitudinis debitum
ei cujus beneficiis auctus es persolve, sancta ipsius
praecepta custodiens, atque ab omni via in exitium
ducente deflectens. Ut enim in iis qui navigant, cum
nauta quispiam peccat, exiguum iis qui simul navigant
detrimentum affert; cum autem gubernator,
universae navi exitium accersit, ita etiam in regno
usu venit, ut cum quispiam eorum, qui subsunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.