PL 73, col. 589

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

peccat, non tam alium quam seipsum laedat; sin
autem rex ipse peccet, totum regnum labefactat ac
detrimento afficit. Quapropter, ut ingentes rationes
redditurus, si quid eorum quae opus sint praetermiseris,
magno studio magnaque cura teipsum in bono
custodi, voluptatem omnem ad peccatum te pertrahentem
odio insectare. Ait enim Apostolus: Pacem
sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine
qua nemo videbit Deum [(Heb. XII)] . Rerum humanarum
circulum animadverte, quo pacto videlicet in
orbem volvatur, alias atque alias alio atque alio
modo eas ferens ac torquens; illudque stude, ut in
varia earum mutatione pium animum constanter retineas.
Siquidem una cum rebus commutari, dubiae
atque instabilis mentis argumentum est. Tu vero fac

in virtute firmus sis, ac prorsus stabilitus. Ob temporariam
et caducam gloriam inani tumore minime
insolesce; verum, repurgato animo, naturae tuae
vilitatem cogita, vitaeque hujus brevitatem atque adjunctam
carni mortem cogita. Haec enim si consideres,
in superbiam haudquaquam incides, sed Deum
verum ac 330 coelestem Regem metues, sicque
praeclare ac feliciter tecum agetur. Beati enim, inquit
ille, omnes qui timent Dominum, qui ambulant
in viis ejus [(Psal. CXXVII)] . Ac rursum: Beatus vir
qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis [(Psal. CXI)] .
Quaenam autem prae caeteris praecepta
tibi servanda sint, audi: Beati misericordes, quoniam
ipsi misericordiam consequentur (Lucae VI). Ac
rursum: Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis

misericors est. Hoc enim praeceptum ab iis potissimum
exposcitur qui in summo imperio constituti sunt.
Ac sane qui magnam potentiam nactus est, eum
a quo hujusmodi potentiam accepit pro viribus imitari
debet. Hac porro in re Deum maxime imitabitur,
si misericordia nihil potius antiquiusque habeat.
Huc accedit quod subditos nihil aeque ad benevolentiam
allicit, ut beneficii gratia egentibus concessa.
Nam obsequium illud quod ex metu oritur, adumbrata
est adulatio, per fictum honoris vocabulum eos
qui animum ipsi adjiciunt, ludificans ac cirumscribens.
Atque is qui invito animo paret, oblata occasione
seditionem excitat; qui autem benevolentiae
vinculis constrictus tenetur, firmam ei qui rerum
potitur obedientiam praestat. Quae cum ita sint, da

operam ut egentibus facilis ad te accessus sit, iisque
qui inopia conflictantur, aures tuae pateant, ut tu
quoque apertas Dei aures invenias. Nam quales nos
ipsos conservis praebuerimus, talem etiam erga nos
Dominum nanciscemur, et quemadmodum audierimus,
audiemur, et quemadmodum viderimus, a divino
et omnium rerum conspectore oculo videbimur.
Quamobrem ante misericordiam misericordiam conferamus,
ut simile per simile recipiamus.
Quin etiam aliud quoque praeceptum cum superiore
isto conjunctum, ipsique cognatum audi: Dimittite,
et dimittetur vobis. Quod si non remiseritis
hominibus delicta ipsorum, nec Pater vester coelestis
peccata vestra vobis remittet. Ob idque ne iis a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.