PL 73, col. 590
Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne
quibus offensus fueris injuriae memorem te praebeas;
verum cum ipse peccatorum tuorum veniam postules,
iis etiam qui in te peccant ignosce. Remissioni enim
remissio rependitur; et si cum nostris conservis in
gratiam redeamus, Dominus quoque suam in nos
iracundiam comprimet. At contra nostra adversus
eos qui aliquid in nos admiserunt saevitia hoc efficit,
ut peccatis nostris nulla venia tribuatur [(Matth.
XVIII)] . Quemadmodum audis quidnam illi qui decem
talentorum millia debebat acciderit, nempe quod
ob suam in conservum crudelitatem, tanti debiti
exactionem sibi ipsi renovarit. Quare magnopere
nobis providendum est, ne hoc quoque nobis usu
veniat. Quin potius debitum omne remittamus, atque
omnem iram e pectore ejiciamus, ut nobis quoque
multa nostra debita remittantur. Praeter haec
omnia, ac prae omnibus rebus bonum depositum custodi,
hoc est piam fidei doctrinam, in qua institutus
et eruditus es [(II Tim. I)] . Illudque cave, ne ullum
haeresis zizanium in vobis enascatur: verum
purum ac doli expers divinum semen conserva, ut
uberem atque amplam segetem Domino exhibeas,
cum ad exposcendam rerum ab unoquoque in vita
gestarum rationem, consentaneamque actionibus
nostris mercedem referendam veniet. Quo quidem
tempore justi fulgebunt sicut sol, sceleratos autem
caligo ac sempiterna ignominia obruet [(Matth XIII)] .
Ac nunc, o fratres, Deo vos commendo, et verbo
gratiae ipsius, qui potens est superaedificare, et dare
vobis haereditatem in sanctificatis omnibus [(Act. XX)] .
Haec cum dixisset, positis genibus suis, quemadmodum
scriptum est, cum lacrymis rursum oravit,
atque conversus Barachiam, quem regem designarat,
omnesque eos qui magistratu fungebantur,
exosculatus est. Tum vero res lacrymis sane digna
contigit. Omnes enim ipsum circumstantes (non secus
ac si hoc duntaxat viverent, quod cum eo essent,
ac simul atque ab eo disjungerentur, vitam amissuri
essent) quid non dicebant quod ad ciendam misericordiam
pertineret? aut quid relinquebant quo
eorum luctus augeri posset? Ipsum exosculabantur
et complectebantur, mentisque impotes prae dolore
erant. Vae nobis, clamabant, quam gravi calamitate
opprimimur! Dominum eum appellabant, patrem, salutis
auctorem, bene de se meritum. Per te, inquiebant,
Dei cognitionem accepimus, errore liberati
sumus, ab omnibus malis conquievimus. Quid jam
nobis post discessum tuum futurum est? Quaenam
mala nos arripient? Haec cum dicerent, pectora feriebant,
eamque quae eos invaserat calamitatem deplorabant.
At ille consolatoria oratione ingentem
eorum ejulatum comprimens, illud pollicebatur, se
(quoniam corpore jam non poterat) spiritu cum illis
fore. Hoc sermone habito, spectantibus omnibus e
palatio excedit; ac statim omnes desperato reditu
eum sequebantur, atque ex urbe, ut quam jam conspicere
minime possent, profugiebant. Posteaquam
autem e civitate egressi sunt, vix tandem atque aegre
acrius eos ipso admonente, atque etiam asperiorem