PL 73, col. 600

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

disjunctionem aegerrimo animo ferenti. Jam autem
lucente die manus atque oculos in coelum sustulit,
Deoque gratias reddens, hoc sermone usus est.
Domine Deus meus, qui ubique praesens es, atque
omnia imples, gratias tibi ago, quoniam humilitatem
meam respexisti [(Psal. L)] , atque hoc mihi concessisti,
ut in orthodoxa tua fide, et mandatorum tuorum
via, hujusce peregrinationis cursum absolverim. Ac
nunc, optime Domine, atque ad misericordiam propensissime,
in aeterna tabernacula tua me recipe, nec
ea memoria retine quae vel sciens vel insciens in te peccavi.
Conserva autem etiam fidelem hunc servum tuum,
cui me inutilem famulum tuum praeesse voluisti. Ab
omni vanitate atque adversarii vexatione ipsum exime;
illudque effice, ut nodosissimis iis laqueis quos

diabolus ad eorum omnium quibus salus cordi est
offensionem expandit sublimior existat. Omnem impostoris
potentiam, omnipotens Deus, a servi tui facie
dele; atque eas ipsi vires affer, ut pestiferum
hostis animarum nostrarum caput proculcet. Spiritus
tui sancti gratiam ex alto in eum demitte, atque ad
invisibiles conflictus robur ipsi adde, ut victoriae coronam
a te consequatur, ac nomen tuum, o Pater, ac
Filii tui, et Spiritus sancti, in ipso celebretur, quoniam
te decet laus et gloria in saecula. Amen.
Hac precatione habita, cum paterno affectu Josaphatum
complexus, atque osculo sancto exosculatus
fuisset, ac sese crucis signo muniisset, pedesque extulisset,
ingenti laetitia perfusus, non secus ac si
amici quidam accessissent, ad beatum iter, atque ad

recipienda beatae illius vitae praemia profectus est,
senex plane, ac spiritualium dierum plenus.
CAP. XL.--Josaphat autem summa cum veneratione
atque ejulatu patrem complexus, lacrymisque
abluto ipsius corpore, atque aspero illo cilicio, quod
ab eo in aula acceperat, involuto, consuetos psalmos
recitat, per totum diem ac totam noctem simul et
canens, et pretiosum beati viri corpus lacrymis rigans.
Postridie autem effosso juxta speluncam sepulcro,
ac sacro corpore reverenter admodum gestato,
spiritualem patrem egregius et charissimus
filius inhumavit, ardentiusque animo inflammatus,
atque ad orationem seipsum quam maxime contendens,
his verbis usus est:
Domine Deus meus, exaudi orationem meam qua
clamavi ad te, miserere mei, et exaudi me, quoniam
te ex animo quaero: exquisivit te anima mea, ne avertas
faciem tuam a me, et ne declines in ira a servo
tuo. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque
despicias me, Deus salutaris meus. Quoniam pater
meus et mater mea dereliquerunt me, tu autem, Domine,
assumpsisti me. Legem pone mihi, Domine, in
via tua, et dirige me in semitam rectam propter inimicos
meos. Ne tradideris me in animas tribulantium
me [(Psal. XXVI)] , quoniam in te projectus 337 sum
ex utero. De ventre matris meae Deus meus es: ne
discesseris a me [(Psal. XXI)] . Quoniam praeter te
non est mihi adjutor. En in miserationum tuarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.