PL 73, col. 601

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

abysso spem animae meae defixi. Vitam meam guberna,
qui res omnes conditas sapientiae providentia,
omni sermone praestantiori, moderaris. Et notam tac
mihi viam, in qua ambulem; atque ut bonus ac benignus
Deus, per famuli tui Barlaam preces ac supplicationes
me serva, quoniam tu Deus meus es, ac
te glorifico Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
in saecula. Amen. Hac oratione perfunctus, juxta sepulcrum
flens consedit, ac sedens obdormivit. Atque
formidandos illos viros, quos prius conspexerat, ad
se venientes, seque ad maximum illum et admirandum
campum ducentes, atque in illustrissimam
illam ac splendidissimam civitatem introducentes,
intueri sibi visus est. Cum autem ipse portam
ingrederetur, alii ipsi obviam fuerunt, ingenti

lumine perfusi, coronasque ejusmodi pulchritudine
collucentes, quae nulla oratione exprimi possit,
et quales nunquam mortales oculi conspexerunt,
manibus tenentes. Percontante autem Josaphat cujusnam
essent splendidissimae illae coronae quas perspiceret:
Tua quidem una est (responderunt illi)
tibi ob multas eas animas quibus salutem attulisti
confecta, nunc vero ob religiosae vitae exercitationem,
cui das operam, studiosius et accuratius adornata,
si quidem strenuo animo eam ad extremum
usque peragraris. Altera autem tua quoque ipsa est;
verum patri tuo, qui ab improba vivendi ratione opera
tua deflexit, sinceroque animo resipuit, ac sese
ad Dominum convertit, eam praebeas oportet; Josaphat
autem eam rem moleste ferre videbatur. Et

qui fieri potest (inquiebat) ut pater meus unius duntaxat
poenitentiae gratia, paria mihi, qui tot ac tantos
labores exantlavi, beneficia consequatur? Haec ut
dixit, Barlaamum confestim sibi videre visus est,
velut probris se insectantem, ac dicentem: Hi sunt
o Josaphat, sermones mei, quos quondam ad te habui:
nimirum fore ut cum ad ingentes opes pervenisses,
non jam liberalis ac profusus esses, ac tu ob id
verbum ancipiti animo eras. Nunc autem quonam pacto
parem tibi honore patrem esse moleste tulisti, ac
non potius hoc nomine laetitiam animo concepisti,
quoniam multae tuae pro eo fusae preces exauditae
sunt? Josaphat autem, pro eo ac solebat, ad eum
dixit: Ignosce, pater, ignosce. Ubinam autem habites,
fac intelligam. Tum Barlaam: In hac pulcherrima

atque ingenti civitate domicilium nactus sum, in
medio urbis vico, immenso lumine coruscanti. Rursum
autem Josaphat sibi cum eo agere videbatur, ut
ab eo in ipsius tabernaculum abduceretur, comiterque
hospitio exciperetur. Ille autem nondum tempus
adesse respondit, ut ad illa tabernacula veniret,
quippe qui corporis sarcina adhuc premeretur. Quod
si forti animo, inquit, in sancto vitae genere, velut
tibi mandavi, perstiteris, aliquanto post venies, atque
eadem tabernacula et eamdem laetitiam ac gloriam
consequeris, mecumque in sempiternum eris.
Experrectus autem Josaphat, animum illa luce atque
omni sermonis facultate sublimiori gloria perfusum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.