PL 73, col. 608
Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne
Sed hic episcopus variis dicitur Ecclesiae suae occupationibus
detineri. His autem qui in divinis laudibus
vacant, Theodorum quemdam presbyterum constituit,
cujus tanta miracula narrantur, ut etiam caecos
suis orationibus illuminet, et daemones effuget, et
infirmantibus afferat sanitatem: sane ad diversorium
hujus congregationis, in quo Deo canitur, nullam
patitur venire feminarum. Hoc ergo considerans,
tondere me arbitror, ut crastina nocturna profectio
ordinata per ipsos nobis transitum praebeat. Vobis
itaque duobus juxta basternam ambulantibus, et
caeteris praecedentibus ad locum deponar a vobis; et
vacua pertranseunte basterna, nos tres herili
habitu simul ad Dei homines properemus. Placuit
utrisque consilium; et sequenti nocte, sicut ordinaverat,
adimpletur.
CAP. IV.--Tantam autem credentibus sibi Christus
gratiam exhibere dignatus est, ut eadem hora
qua ad monasterium pervenerunt, sanctus Helenus
superveniret episcopus. Et quia mos est apud Aegyptum,
quando circumeunt monasteria episcopi, psallentium
eos sequatur exercitus; supervenit idem
Helenus Heliopolis episcopus, et cum eo amplius
quam decem millia virorum, psallentium ac dicentium:
Via justorum recta facta est, et iter sanctorum
praeparatum. Audiens haec Eugenia, dixit ad socios:
Considerate vim carminum, et videtis ad nos respicere
quidquid modulatis vocibus psallunt. Denique
cum de Deo vero noster tractatus in dispositione
mutui sermonis haberetur, audivimus hoc cantare:
Quoniam omnes dii gentium daemonia, Deus autem
noster coelos fecit. Et ecce nunc arripientibus nobis
iter, quo recedere cupimus a culturis idolorum, et
ut ad Christianam culturam perveniamus, gratiam
promereri, ecce millia hominum nobis occurrunt,
una voce clamantium et dicentium: Via justorum
recta facta est, et iter sanctorum praeparatum. Intelligamus
ergo quo pergat hic populus; et si ad hoc
habitaculum vadunt quo nos ire disposuimus, jungamur
canentibus turbis, et advenientibus computati,
ingrediamur ut socii, quousque notitias colligamus.
CAP. V.--Igitur cum se junxissent psallentibus,
inquirunt quis esset senior, qui solus vehiculo aselli
uteretur in medio populi sequentis et praecedentis;
audiunt quod hic esset Helenus episcopus, ab infantia
Christianus: qui dum infantulus in monasterio cresceret,
tantae sanctitatis virtutibus augebatur, ut si
quando missus fuisset ignem e vicino petere, ardentes
prunas vestimento deferret illaeso. Denique
ante, inquit, paucos dies venit quidam magus, qui
verborum argumentis populum Dei conabatur evertere,
dicens falsum istum esse episcopum, se missum
esse a Christo ad docendum. Hic autem erat versutissimus,
et de Scripturis divinis populum seducebat.
Denique omnis turba Christianorum accessit ad hunc,
quem videtis, Patrem nostrum, et dicit ei: Audivimus
Zaream, quod ipse sit missus a Christo: constitue
diem in quo eum aut recipias tibi socium, aut, si
potes, convincas falsa dicentem. Igitur constituitur