PL 73, col. 609
Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne
dies et locus in medio Heliopolis civitate: venit Zareas
magus cum artibus suis, 342 venit et Helenus
episcopus cum orationibus suis. Cumque populum
salutasset, ait: Nunc probabitis spiritus qui sunt a
Deo [(I Joan. IV)] . Et conversus ad Zaream, coepit
verborum ingens habere luctamen; sed quia versutus
erat nimis, et concludere eum sermonum ratione non
potuit, respiciens populum fortiter laedi, quod Zareas
superior abscederet in verbis, modicum silentium
postulavit, et ait ad populum: Pauli apostoli in hac
parte monita omnino tenenda sunt; dicit enim Timotheo
discipulo suo: Noli verbis contendere; ad
nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium [(II Tim. II)] .
Sed ne hoc testimonium non quasi
cauti, sed quasi timidi proferamus, accendatur ignis
in media civitate, et ingrediamur pariter flammas: et
qui ustus non fuerit, credamus quod hunc miserit
Christus. Tunc omnibus sententia placuit. Statim
denique ignis copiosus accensus est. Tunc beatus
Helenus jubet Zaream introire flammas. Cui Zareas
inquit: Ingredere tu primus, qui hoc proposuisti.
Consignans se igitur beatissimus pater Helenus, expansis
manibus ingentes flammas intrat; et stans
illic dimidia fere hora, neque capillis, neque vestimentis
ex aliqua parte violatis, ut Zareas quoque intraret
similiter imperabat. Sed Zareas reluctare coepit
et fugere. At ubi invitum illum populus in ignibus
tradidit, statim eum circumdans flamma coepit exurere.
Et immittens se sanctus Helenus, licet semiustum,
vivum tamen eripuit, quem cum dedecore
eliminavit populus de finibus regionis hujus. Hunc,
sicut videtis, quotidie quocunque perrexerit, in Dei
laudibus populus comitatur.
CAP. VI.--Audiens haec beata Eugenia, ingemuit,
et procidit ad pedes ejus, qui sibi retulerat ista, et
ait: Obsecro te ut me illi una cum istis duobus fratribus
meis insinues, ex idolis enim converti volumus
ad Christum. Et quia simul hoc definivimus, et
fratres sumus, etiam hoc ab eodem impetrare volumus,
ut nunquam nos patiatur ab invicem separari.
Et ille: Nunc, inquit, silete, quousque ingressus monasterium
ad quod pergit paululum requiescat, et
cum opportunum fuerit, intimabo ei omnia secundum
verbum tuum. Interea dum appropinquasset monasterio
ad quod pergebat, ecce et illi egrediuntur obviam
patri, hymnum Deo dicentes: Suscepimus,
Deus, misericordiam tuam in medio templi tui [(Psal.
XLVII)] . Ingredientibus episcopo et populo, etiam ingreditur
Eugenia, cum Hiacyntho et Proto comitibus
suis, tantum ei nota cum quo sermonem habuerat.
CAP. VII.--Perfectis igitur matutinis laudibus,
paululum requievit episcopus, et jussit sibi ad sextam
praeparari, ut divina mysteria celebraret, ut dum
sextam coepisset, nona ad refectionem jejunantium
opportune perveniret. Requiescens autem episcopus,
somnium vidit, in quo ad simulacrum feminae ducebatur,
ut illi sacrificaret. Tunc dixi, inquit, in somnio
his qui me tenebant: Permittite me ut loquar cum
dea vestra. Et cum me permisissent loqui, dixit ei: