PL 73, col. 610

Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne

Cognosce te creaturam Dei esse, et descende, et noli
te permittere adorari. At illa, his auditis, descendit,
et secuta est me, dicens: Non te deseram, quousque
me creatori meo restituas et conditori. Igitur cum
ista in animo episcopi volverentur, accessit ad eum
Eutropius, cum quo locuta fuerat Eugenia, et dixit
ei: Tres pueri fratres unanimiter culturam simulacrorum
relinquentes, Christo servientium numero in
isto monasterio se sociari desiderantes, et hodie vestigia
tua prosequentes, huc ingressi sunt: poscentesque
me, cum lacrymis postulaverunt, ut mereantur
notitiae tuae beatissimae revelari. Tunc beatus Helenus
dixit: Gratias tibi, Jesu bone, refero, qui me
praevenire fecisti hujus rei notitiam. Tunc convocari
ad se praecepit pueros; et apprehendens manum Eugeniae,

fudit orationem. Quam cum complesset, tulit
sequestratim eos, et gravissimo vultu quidnam dicerentur
interrogat, vel cujus nationis essent credidit
inquirendum. Ad haec Eugenia respondit, Cives: inquit,
Romani sumus: unus ex his duobus fratribus
meis Protus dicitur, alius Hyacinthus, ego vero Eugenius
nuncupor. Cui beatus Helenus dixit: Recte
te Eugenium vocas; viriliter enim agis, et confortetur
cor tuum pro fide Christi. Ergo recte vocaris
Eugenius. Nam et hoc scias, quia Spiritu sancto nos
et te Eugeniam corpore ante praevidimus, et qualiter
huc veneris, et quod isti tui sint, non me passus est
praeterire. Sed hoc mihi Dominus revelare dignatus
est, quod gratissimum ei habitaculum in corpore tuo
praeparasti, custodiendo virginitatis praemium, et

praesentis temporis blandimenta fallacia respuendo.
Scito autem te pro castitate multa passuram; sed
non te deseret ille cui te ex integro tradidisti. Ad
Protum autem et Hyacinthum conversus, ait: In
corpore servitutis positi, ingenuam dignitatem animi
tenuistis fortiter et tenetis. Unde vobis, me tacente,
Christus Dominus loquitur, dicens: Amen, amen
dico vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos [(Joan. XV)] .
Unde et vos beatos annuntio, quia concordastis
Spiritui sancto, quia 343 unanimiter consensistis
monitis Salvatoris, simul ad gloriam pervenientis
illam percepturi. Haec beatus Helenus,
nullo alio teste praeter Deum, locutus est in medio,
et jussit eam sic in virili habitu permanere; et non
eum deseruerunt, quousque baptismatis sanctificatione

instructi, monasterio ad quod festinaverant
sociarentur.
CAP. VIII.--Redeamus autem ad illud tempus,
quo Protus et Hyacinthus auferentes Eugeniam, abierunt.
Basterna igitur, jumentis ambulantibus et pueris
qui praeibant, vacua pervenit ad matrem. Videntes
autem eminus properantes pueros, et basternam venientem,
occurrerunt cum gaudio universi; et invenientes
vectorium vacuum, omnes simul mugitum
reddiderunt, fit quoque repente totius civitatis strepitus.
Quis enim audire poterat praefectum filiam
charissimam perdidisse? Erat itaque planctus inaestimabilis,
fletus immensus: lugebant universi confusi:
parentes filiam, sororem fratres, servi dominam;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.