PL 73, col. 616

Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne

exhibeas, vel, deposita dignitate, etiam propriis facultatibus
cedas. »
CAP. XVIII.--Accepta igitur hac Augusti auctoritate,
simulat aegritudinem, quousque universa distraheret,
et donaret per omnem provinciam ecclesiis
et pauperibus. Ipse autem praefectus in timore Dei et
in cultura Christi etiam alios confortabat in Christo.
Interea omnis Alexandria conspirat in episcopatum
ejus, et coepit eum respublica habere praefectum,
quia successor ei nondum venerat, et ecclesia habere
episcopum, quia merito fidei sibi eum elegerat sacerdotem.
Duravit autem in episcopatu unum annum et
menses tres.
CAP. XIX.--Post haec autem spatia temporum,
veniens Perennius praefectus, dum Alexandriae

quaereret percutere eum, et non posset, quia omnis
civitas in amore ejus durabat, immisit ei qui se fingerent
Christianos, et ingredientes, percusserunt
eum in oratione Dominica coustitutum. Post
traduntur percussores praefecto Perennio. Ille autem
conscius jussionis suae et quasi audiendos custodiae
mancipavit, post paucos autem dies principum indulgentia
relaxatos dimisit. Beatissimus autem Philippus
post percussuram tribus diebus in corpore esse
permissus est, non ad aliud, nisi ad corda dubia
confirmanda; nam ut migraret ad Dominum, martyrii
se noluit corona fraudari, et ipse hanc ut reciperet
oravit. Nam qui in corpore positus daemonia fugabat,
et illuminabat oratione caecos, quanto magis se noluisset
palma privari? Poterat utique quod volebat

impetrare sine dubio; et ita recepit ut particeps nominis
Philippi, esset particeps et coronae; et susciperent
martyres collegam, quem merito Ecclesia susceperat
sacerdotem. Juxta atria itaque ibi sancta
Eugenia filia ejus monasterium Christi virginibus
collocaverat, illic suum jussit collocari corpusculum,
in quo loco beatissima Claudia xenodochium fabricabat,
et constituit praedia quae susceptionibus peregrinantium
deservirent; ipsa autem cum Avito et Sergio
filiis, et cum beata Eugenia regressa est Romam.
CAP. XX.--Igitur filios Philippi cum omni gaudio
senatus recepit Romanorum, et unum proconsulem
Carthaginem, alium vicarium Africae dirigunt. Ad
beatam autem Eugeniam cum multae matronae convenirent,
et pene omnes virgines, quascunque potuisset,

notas aut amicas, faceret etiam Christo credere,
et in virginitate dominica permanere; quaedam
ex regio genere virgo, Basilla nomine, cupiebat eam
attingere. Sed quia causa nominis Christiani ad eam
ire non poterat, rogabat per internuntium fidelem,
ut eam de religione Christiana instrueret. Tunc beata
Eugenia convocat ad se beatissimos comites suos
Protum et Hyacinthum, et dicit eis: Accingimini
militia ad quam vos convocat Christus; quo vos Basillae
offeram sub specie muneris, ut vos eam in Christo
faciatis ancillam. Fit itaque hujus muneris gratia;
et suscipit Basilla quasi famulos, sed eos quasi apostolos
honorabat. Vacabat autem cum eis omni hora;
et quasi eunuchos servitio habens, non diebus, non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.