PL 73, col. 661

Vita S. Thaisis (Auctor incertus), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM.-- 374 Fuit quaedam meretrix,
Thaisis nomine, tantae pulchritudinis, ut multi propter
eam vendentes substantiam suam ad ultimam pervenirent
paupertatem; sed et lites inter se conserentibus
amatoribus suis, frequenter sanguine juvenum
puellae limen replebatur. Quae cum abbas Paphnutius
audisset, sumpto habitu saeculari et uno solido, profectus
est ad eam in quadam Aegypti civitate; deditque
ei solidum pro mercede peccati. At illa accepto
pretio, ait: Ingrediamur domum. Tunc ille ingressus,
ut lectum pretiosis vestibus stratum conscenderet,
invitabat eam, et dixit: Si est interius cubiculum, in
ipso eamus, illa dixit: Est quidem, sed si homines
vereris, nec in isto exteriori cubiculo ullus ingreditur;
si vero Deum, nullus est locus qui divinitatis ejus

oculis abscondatur. Quod cum audisset senex, dicit
ei: Et scis esse Deum? Cui illa respondit: Et Deum
scio et regnum futuri saeculi, necnon et tormenta
futura peccatorum. Dicit ei: Si ergo haec nosti, cur
tantas animas perdidisti, ut non solum pro tuis, sed
et pro illorum criminibus reddita ratione damneris?
Quod cum Thaisis audisset, provoluta ad pedes Paphnutii
monachi cum lacrymis exorabat, dicens:
Poenitentiam injunge, Pater; confido enim remissionem
te orante sortiri; horarum tantum trium inducias
peto, et post hoc quocunque jusseris, veniam;
et quodcunque praeceperis, faciam. Cumque locum
illi abbas Paphnutius constituisset, quo venire deberet,
illa discedens, collectis omnibus quaecunque ex
peccato susceperat, prolatisque in media civitate populo

spectante igni supposuit, clamans: Venite omnes
qui peccastis mecum, et videte, quomodo ea quae
mihi contulistis exuram. Erat autem pretium librarum
quadraginta.
CAP. II.--Quae cum omnia consumpsisset, in locum
quem abbas constituit ei, perrexit: quam ille,
reperto virginali monasterio, in cellula parva ducens,
ostium cellulae plumbo signavit parvamque reliquit
fenestellam, per quam ei victus modicus inferretur,
jussitque ei omnibus diebus parum panis et paululum
aquae a sororibus monasterii ministrari. Cum autem
discederet ostio plumbato, ait ad illum Thaisis: Quo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.