PL 74, col. 1055

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

et spiritualibus nos expient alimentis, et corporalibus
tueantur auxiliis. Per. »
Hanc eamdem sancti Gelasii missam hic legimus
eodem die; in hoc tantum est discrimen, quod hic
duae, ibi una praescribitur oratio. At orationem alteram
habet Missale illud in missa priori, quae est
Gregoriana; ex duabus nimirum orationibus Gelasianis
unam praetermisit, alteras Gregorius retinuit,
qui, ut jam dictum est, ex Gelasiano multa subtraxit,
pauca convertit, nonnulla de suo adjiciens.
Lectorem tandem non praetereat quod in nostro hoc
Codice saepius missae, orationes et preces inscribantur;
qui titulus quam bene consonet Sacramentorum
libro in Romana Ecclesia ante sanctum Gregorium
usurpato, testem affero Vigilium, qui, quadraginta

plus annis ante eum, hoc est anno 538,
Ordinem PRECUM scripsit, in epist. ad Eutherium,
cap. 5. « In celebritate missarum nullo nos tempore,
nulla festivitate significamus habere divisum,
sed semper eodem tenore oblata Deo munera consecrare.
Quoties vero paschalis, aut Ascensionis
Domini, vel Pentecostes, et Epiphaniae, sanctorumque
Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula
diebus apta subjungimus, quibus commemorationem
sanctae solemnitatis, aut eorum facimus quorum
natalitia celebramus, caetera vero ordine consueto
prosequimur. Quapropter et ipsius canonicae precis
textum direximus subter adjectum, quem (Deo propitio)
ex apostolica traditione suscepimus. Et ut

charitas tua cognoscat quibus locis aliqua festivitatibus
apta connectes, paschalis diei PRECES similiter
adjecimus. » Haec ille. Ubi etiam missales orationes
capitula vocavit ex antiquo more, quem videre est in
Breviario Mozarabo, in quo complures orationes
capitula vocantur. Haec de primo Codice Sacramentorum
Romanae Ecclesiae indicasse sufficiat.
Haec visa sunt studioso lectori compendio praelibanda.
Caeterum fusioribus adnotationibus hos Sacramentorum
libros illustrare coeperamus quidem;

I ORAT. ET PRECES IN VIGILIIS NATALIS DOMINI.

Ad nonam.
Da nobis, omnipotens Deus, ut sicut adoranda
Filii tui Natalitia praevenimus, sic et ejus munera
capiamus sempiterna gaudentes. Per Dominum
nostrum.
Praesta, misericors Deus, ut ad suscipiendum Filii

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.