PL 74, col. 1057
Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne
quanto in hoc constare principium nostrae redemptionis
ostendis. Per.
Postcommun.
Hujus nos, Domine, sacramenti semper natalis
instauret, cujus nobilitas singularis humanam repulit
vetustatem. Per Dominum.
II. ITEM DE VIGILIA DOMINI.
In nocte.
Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis
fecisti inlustratione clarescere, da, quaesumus,
ut cujus lucis mysterium in terra cognovimus, ejus
quoque gaudiis in coelo perfruamur. Per.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut Unigeniti
tui nova per carnem Nativitas liberet, quos sub
peccati jugo vetusta servitus tenet. Per.
Secreta.
Munera nostra, Domine, quaesumus, Nativitatis
hodiernae mysteriis apta perveniant. Ut sicut homo
genitus, idem praefulsit et Deus, sic nobis haec
terrena substantia conferat quod divinum est. Per.
et justum est, aequum et salutare. Cujus divinae
Nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit
magnitudo. Quem semper Filium et ante tempora
aeterna generatum, quia tibi pleno atque perfecto
aeterni Patris nomen non defuit, praedicamus,
verum etiam honore, majestate, atque virtute aequalem
tibi cum sancto Spiritu confitemur, dum trino
vocabulo unicam credimus majestatem. Quem laudant
angeli.
Postcommun.
Laeti, Domine, frequentamus salutis humanae principia,
quia trina celebratio beatae competit mysterio
Trinitatis. Per Dominum nostrum.
III. ITEM IN VIGILIA DOMINI
Mane prima.
Deus, qui per beatae Mariae sacrae virginis partum
sine humana concupiscentia percreatum, in Filii
tui membra venientes, paternis fecisti praejudiciis
non teneri, praesta, quaesumus, ut, hujus creaturae
novitate suscepta, vetustatis antiquae contagiis
exuamur. Per eundem Dominum.
Respice nos, omnipotens et misericors Deus, et
mentibus clementer humanis, nascente Christo,
summae veritatis lumen infunde. Per.
Secreta.
Da nobis, Domine, ut Nativitatis Domini Nostri
Jesu Christi solemnia, quae praesentibus sacrificiis
praevenimus, sic nova sint nobis, ut continuata
permaneant, sic perpetua perseverunt, ut suo miraculo
nova semper existant. Per eumdem.
Item alia.
Cuncta, Domine, quaesumus, his muneribus a
nobis semper diabolica figmenta seclude, ut nostri