PL 74, col. 1058

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

Redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus.
Per.
Nos, sursum cordibus erectis, divinum
adorare mysterium, quo humana conditio,
veteri terrenaque lege cessante, nova coelestisque
substantia mirabiliter restaurata profertur, ut quod
magno Dei munere geritur magnis Ecclesiae gaudiis
celebretur. Per.
Postcommun.
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut Sacramenta,
quae sumpsimus, quicquid in nostra mente
vitiosum est, ipsius medicationis dono curetur.
Per.
Ad populum.
Populum tuum, Domine, quaesumus, tueantur,
sanctificent, et gubernent, aeternumque perficiant

tam devotionibus acta solemnibus, quam natalitiis
agenda divinis Jesu Christi Domini nostri.
IV. ITEM IN NATALE DOMINI.
In die.
Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem per
incarnationem Verbi tui, et per partum beatae virginis
Mariae consecrasti, da populis tuis in hac celebritate
justitiae ut et qui tua gratia sunt redempti, tua
adoptione sint filii. Per Dominum.
Praesta, misericors Deus, ut natus hodie Salvator,
sicut divinae generationis est auctor, ita et
immortalitatis sit ipse largitor. Per.
Secreta.
Oblatio tibi sit, Domine, hodiernae festivitatis

accepta, quia et nostrae reconciliationis processit
perfecta placatio, et divini cultus nobis est indita
plenitudo Jesu Christi Domini nostri. Qui tecum
vivit.
Tuae laudis hostiam jugiter immolantes.
Cujus figuram Abel justus instituit, agnus
quoque legalis ostendit, celebravit Abraham, Melchisedech
sacerdos exhibuit, sed verus agnus, aeternus
Pontifex hodie natus Christus implevit. Et ideo
cum angelis.
Infra action.
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes,
in quo incontaminata virginitas huic mundo
edidit Salvatorem Jesum Christum Dominum nostrum.
Sed et memoriam.
Postcommun.
Da nobis, Domine, quaesumus, ipsius recensita
Nativitate vegetare, cujus coelesti mysterio et pascimur,
et potamur Jesu Christi Domini nostri Filii
tui. Qui tecum vivit.
Ad populum.
Praesta, quaesumus, Deus noster, ut familia tua,
quae Filii tui Domini nostri Jesu Christi est Nativitate
salvata, ejus etiam sit perpetua redemptione
secura. Per Dominum.
V. ITEM ORAT. DE NATAL. DOMINI.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.