PL 74, col. 1067

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

FERIA SECUNDA In Quadragesima.
Sanctifica, Domine, quaesumus, nostra jejunia,
et cunctarum nobis indulgentiam propitius largire
culparum. Per Dominum.
Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam
salutarem et corporibus mederis et mentibus,
majestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium
precatione placatus, et praesentia nobis
subsidia praebeas et aeterna. Per.
Secreta.
Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio,
quae et jejunium nostrum, te operante, sanctificet,
et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat.
Per Dominum.
Postcommun.
Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter ejus numeremur
membra, cujus corpore communicamus et
sanguine. Per.
Ad populum.
Esto, Domine, propitius plebi tuae, et temporali
consolatione non deseras, quam vis ad aeterna contendere.
Per.
FERIA TERTIA.
Da, quaesumus, Domine, nostrae affectus jejunii
salutare, ut castigatio carnalis adsumpta ad nostrarum
vegetationem transeat animarum. Per Dominum.
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, benignus
infunde, ut sicut ab escis temporalibus temperamur,

ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus
excessu. Per.
Secreta.
Suscipe, creator omnipotens Deus, quae jejunantes
de tuae munificentiae largitate deferimus, et pro
temporali nobis conlata praesidia, ad vitam converte
propitiatus aeternam. Per.
Postcommun.
Sumpsimus, Domine, celebritatis annuae votiva
sacramenta; praesta, quaesumus, ut temporalis vitae
nobis remedia praeveniant et aeterna. Per.
Ad populum.
Respice, Domine, propitius ad plebem tuam, et
quam divinis tribues proficere sacramentis ab omnibus
absolve peccatis. Per Dominum nostrum.
FERIA QUARTA.
Precamur, omnipotens Deus, ut de transitoriis
operibus abstinentes, ea potius operemur, quibus ad
aeterna gaudia consequenda, et spes nobis suppetat
et facultas. Per Dominum.
Pacem nobis tribue, Domine, quaesumus, mentis
et corporis, ut per jejunium nostrae fragilitatis et
manifesti subjiciantur hostes, et invisibiles excludantur.
Per.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.