PL 74, col. 1068
Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne
Secreta.
Sacrificia, Domine, propitius ista nos salvent,
quae medicinalibus sunt instituta jejuniis. Per.
Postcommun.
Tuorum nos, Domine, largitate donorum, et temporalibus
adtolle praesidiis, et renova sempiternis.
Per.
Ad populum.
Da, quaesumus, Domine, populis Christianis, et
quod profitentur agnoscere et ad caeleste munus
diligere quod frequentant. Per.
FERIA SEXTA.
Hujus nobis parsimoniae, quaesumus, Domine,
praebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferimus,
salutarem nobis fructum mentis adquirat.
Per.
Da, quaesumus, nobis, omnipotens Deus, jejuniorum
magnifice sacramenti et digne semper tractare
mysteria, et competenter primordia. Per.
Secreta.
Suscipe, quaesumus, Domine, devotorum munera
famulorum, et tuis divinis purifica servientes pietate
mysteriis, quibus etiam justificas ignorantes. Per
Dominum.
Postcommun.
Praesta, quaesumus, Domine, spiritualibus gaudiis
nos repleri, ut quae actu gerimus, mente sectemur.
Per.
Ad populum.
Plebs tua, Domine, quaesumus, benedictionis sanctae
munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet,
et optata reperiat. Per.
FERIA SEPTIMA.
Deus, qui nos gloriosis remediis in terris adhuc
positos jam caelestium rerum facis esse consortes,
tu, quaesumus, in ista, qua vivimus, nos vita guberna,
ut ad illam, in qua ipse es, lucem perducas.
Per Dominum nostrum.
Reparet nos, quaesumus, Domine, semper et innovet
tuae providentiae pietatisque fragilitatem
nostram, et inter mundi tempestates protegat, et
gubernet, et in portum perpetuae salutis inducat.
Per.
Secreta.
Haec, quae nos reparent, quaesumus, Domine,
beata mysteria, suo munere dignos efficiant. Per
Dominum.
Postcommun.
Perpetuo, Domine, favore prosequere, quos reficis
divino mysterio, et quos imbuisti caelestibus institutis,
salutaribus comitare solatiis. Per.
Ad populum.
Fideles tuos, Domine, benedictio desiderata confirmet,
quae eos a tua voluntate nunquam faciat