PL 74, col. 1069

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari.
Per.
XIX. Istae orat. quae sequuntur prima Sabb. in mense primo sunt dicendae. ORAT. ET PRECES In XII lect. mense primo.
Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec
convertantur et vivant, debitam, quaesumus, peccatis
nostris suspende vindictam, et praesta propitius, ne
dissimulatio cumulet ultionem, sed potius per jejunium
emendatio prosit ad veniam. Per Dominum
nostrum.
Omnium nostrorum, Domine, quaesumus, ad te
corda converte, et ab his, quibus offenderis, abstinentes,

non iram tuam sed misericordiam sentiamus.
Per.
Jejunia, quaesumus, Domine, nos sacrata laetificent,
ut imbecillitati nostrae tribuatur auxilium, et
mentibus desideratus virtutum succedat affectus.
Per Dominum.
Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, ac jejunio
corporali mentem nostram operibus tuorum refice
mandatorum. Per Dominum.
Da nobis observantiam, Domine, legitimam devotione
perfectam, ut cum refraenatione carnalis
alimoniae, sancta tibi conversatione placeamus. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam
salutarem corporibus mederis et mentibus, majestatem
tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium

precatione placatus, et temporalia subsidia
nobis tribuas aeterna. Per.
XX.
Ordo qualit. in Romana sedis apostoncae ecclesia
presbyteri, diaconi, vel subdiaconi eligendi
sunt.
Mensis primi, IV, VII et X, Sabbatorum die in XII lectiones, ad Sanctum Petrum, ubi
missae celebrantur.
Postquam antiphonam ad introitum dixerint, data
oratione adnuntiat pontifex in populo dicens:
Auxiliante Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu
Christo.
Iterum dicit:
Auxiliante Domino Deo Salvatore nostro Jesu
Christo, Elegimus in ordine diaconi, sive presbyteri,
illum
subdiaconum, sive diaconum de titulo illo.
Si quis autem habet aliquid contra hos viros, pro
Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat.
Verumtamen memor sit communionis suae.
Et post modicum intervallum mox incipiunt omnes:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.