PL 74, col. 1073

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

qui in caelestibus et terrenis angelorum ministris
ubique dispositis per omnia elementa voluntatis
tuae defundis affectum, hos quoque famulos
tuos nostri speciali dignare aspectu, ut tuis obsequiis
expediti, sacris altaribus ministri puri adcrescant,
et indulgentia puriores, eorum gradu, quos
apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano
duce atque praevio, sancto Spiritu auctore, elegerunt,
digni existant, et virtutibus universis, quibus tibi
servire oportet, instructi complaceant. Per.
XXIV. ITEM ORAT. ET PRECE.
Ad missam.
Exaudi, Domine, supplicum preces, et devoto tuo,
pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut,

nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem
tuis semper exhibeamus officiis. Per.
Secreta.
Tuis, Domine, quaesumus, operare mysteriis, ut
haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per.
Qui rationabilem creaturam ne temporalibus
dedita bonis, ad praemia sempiterna contendat,
ea dispensatione dignaris erudi; et nec castigatione
deficiant, nec prosperitatibus insolescant,
sed hoc potius fiat ejus gloriosa devotio, quo nullis
adversitatibus obruta superetur. Per quem Majestatem
tuam.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro

famulis tuis, quos ad presbyterii, vel diaconatus,
gradus promovere dignatus es, quaesumus, Domine,
placatus suscipias; et quod eis divino munere contulisti,
in cis propitius tua dona custodi. Per Christum
Dominum nostrum. Quam.
Postcommun.
Hos, quos reficis, Domine, sacramentis, adtolle
benignus auxiliis, ut tuae redemtionis effectum et
mysteriis capiamus et moribus. Per.
Ad plebem.
Da, quaesumus, Domine, populis Christianis, et
quod profitentur agnoscere: et caeleste munus diligere
quod frequentant. Per.
XXV. SECUNDA DOMINICA

In Quadrages.
Praesta nobis, omnipotens Deus, ut quia vitiis
subjacet nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet,
et potentia tueatur. Per Dominum.
Praesta nobis, misericors Deus, ut placationem
tuam promtis mentibus exoremus, et, peccatorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.