PL 74, col. 1074

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

veniam consequentes, a noxiis liberemur incursibus.
Per.
Secreta.
Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus adsume,
quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae
salutis potenter efficis transire mysterium. Per.
Postcommun.
Refecti, Domine, pane caelesti, ad vitam, quaesumus,
nutriamur aeternam. Per.
Ad populum.
Familiam tuam, quaesumus, Domine, propitiatus
inlustra, ut beneplacitis inhaerendo, cuncta quae bona
sunt, mereatur accipere. Per.
FERIA SECUNDA Hebdom. secunda.
Tuis, quaesumus, Domine, adesto supplicibus, et
inter mundanae pravitatis insidias, fragilitatem nostram
sempiterna pietate prosequere. Per Dominum.
Ecclesiam tuam, Domine, perpetua miseratione
prosequere, ut inter saeculi turbines constituta, et
praesenti jucunditate respiret, et aeternae beatitudinis
percipiat. Per.
Secreta.
Concede nobis haec, quaesumus, Domine, frequentare
mysteria, quia quoties hujus hostiae celebratio
commemoratur, opus nostrae redemptionis exercetur.
Per.
Postcommun.
Percepta, Domine, sancta nos adjuvent, et suis
repleant institutis. Per.
Ad populum
Populum tuum, Domine, quaesumus, ad te toto
corde converte, quia quos defendis etiam delinquentes,
majore pietate tueris sincera mente devotos.
Per.
FERIA TERTIA Hebdom. secunda.
Deus, qui ob animarum medelam jejunii devotione
castigare corpora praecepisti, concede ut
corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata,
quatenus ab omnibus possimus semper abstinere
peccatis. Per.
Imploramus, Domine, clementiam tuam, ut haec
divina jejuniorum subsidia a vitiis expiatos ad fosta
ventura nos praeparent. Per.
Secreta.
Praesentibus sacrificiis, Domine, jejunia nostra
sanctifica, ut quod observantia nostra profitetur
extrinsecus, interius operetur. Per.
Postcommun.
Delicias, Domine, mirabiles mensae caelestis ambimus,
quibus jejunando copiosius saginamur. Per.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.