PL 74, col. 1079

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

Ad populum.
Esto, quaesumus, Domine, propitius plebi tuae, ut
quae tibi non placent respuentes, tuorum potius
repleantur delectationibus mandatorum. Per Dominum.
XXVII. QUARTA DOMINICA
Pro scrutinio II.
Omnipotens sempiterne Deus, Ecclesiam tuam spiritali
jucunditate multiplica, ut qui sunt generatione
terreni, fiant regeneratione caelestes. Per.. . . . . . . . . . . . . . . .
Remedii sempiterni munera, Domine, laetantes
offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et
digni venerari, et pro salvandis congruenter exhibere

perficias. Per.
Infra canonem, ut supra,
Sequitur:
Postcommun.
Tu semper, quaesumus, Domine, tuam adtolle
benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius
tuere subjectam, tu guberna perpetua bonitate salvandam.
Per.
Ad populum.
Tu famulos tuos, quaesumus, Domine, bonis moribus
placatus institue, tu in eis quod tibi placitum sit
dignanter infunde, ut et digni sint, et tua valeant
beneficia promereri. Per.
FERIA SECUNDA Hebdom. quarta.
Sacrae nobis, quaesumus, Domine, observationis
jejunia, et piae conversationis augmentum, et tuae
propitiationis continuum praestent auxilium. Per.
Proficiat, quaesumus, Domine, plebi tibi dicatae piae
devotionis affectus, ut, sacris actionibus erudita,
quanto majestati tuae sit gratior, tanto donis potioribus
augeatur. Per.
Secreta.
Cunctis nos, quaesumus, Domine, reatibus et periculis
propitiatus absolve, quos tanti mysterii tribue
esse consortes. Per Dominum.
Postcommun.
Divini satiati muneris largitate, quaesumus, Domine
Deus noster, ut in hujus semper participatione
vivamus. Per.
Ad populum.
Tueatur, quaesumus, Domine, dextera tua populum
deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut
consolatione praesenti ad futura bona proficiat. Per.
FERIA TERTIA Hebdom. quarta.
Da, nostrae summae conditionis Reparator, ut semper
declinemus a malis, et omne quod bonum est
prompta voluntate sectemur. Per Dominum.
Exercitatio veneranda, Domine, jejunii salutaris
populi tui corda disponat, ut et dignis mentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.