PL 74, col. 1080

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

suscipiat paschale mysterium, et continuatae devotionis
sumat augmentum. Per.
Secreta.
Purifica nos, misericors Deus, ut Ecclesiae tuae
preces, quae tibi gratae sunt pia munera deferentis,
fiant, expiatis mentibus, gratiores. Per.
Postcommun.
Caelestia dona capientibus, quaesumus, Domine,
non ad judicium pervenire patiaris, quod fidelibus
tuis ad remedium providisti. Per.
Ad populum.
Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus
impugnantur expelle, ut semper tibi placitus,
et tuo munimine sit securus. Per.
FERIA QUARTA Hebdom. quarta.
Omnipotens sempiterne Deus, qui et justis praemia
meritorum, et peccatoribus per jejunium erroris sui
veniam praebes, miserere supplicibus, parce peccantibus,
ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat
percipere delictorum. Per Dominum nostrum.
Concede, misericors Deus, ut sicut nos tribuis
solemne tibi deferre jejunium, sic nobis indulgentiae
tuae praebe benignus auxilium. Per.
Secreta.
Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio,
quae et jejunium nostrum te operante sanctificet, et
indulgentiam tuae consolationis obtineat. Per.
Postcommum.
Sacramentorum benedictione satiati, quaesumus,

Domine, ut per haec semper mundemur a vitiis. Per.
Ad populum.
Da plebi tuae, Domine, piae semper devotionis
affectum, ut, quae prava sunt respuens, sancta conversatione
firmetur, et a peccatis libera nullis adversitatibus
adteratur. Per.
FERIA SEXTA Hebdom. quarta.
Praesta, quaesumus, Domine, ut, salutaribus jejuniis
eruditi, a noxiis etiam vitiis abstinentes, propitiationem
tuam facilius impetremus. Per.
Prosequere, quaesumus, omnipotens Deus, jejuniorum
sacra mysteria, et quos ab escis carnalibus
praecipis temperare, a noxiis quoque vitiis cessare
concede. Per.
Secreta.
Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute
mundatos, ad suum faciant puriores venire
principium. Per.
Postcommun.
Sacra tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando
renovent, et renovando vivificent. Per.
Ad populum.
Adesto, Domine, populis, qui sacra mysteria contigerunt,
ut nullis periculis affligantur, qui te protectore
confidunt. Per Dominum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.