PL 74, col. 130

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

unus ex eis anachoretae caput abscidit, nobis
de longinquo spectantibus; jam enim conscenderamus
montem. Cum vero lacrymaremur tristes propter
anachoretae casum, repente cernimus avem superne
venientem, raptum Sarracenum in sublime tulisse,
atque inde in terram illum dimisisse, ex eoque lapsu
Sarracenum interiisse.
CAPUT XXII. Vita alterius senis Cononis.
Senex quidam erat in coenobio sancti Patris nostri
Theodosii, nomine Conon, Cilix gerere, hanc vitae
normam per triginta annos custodiens: semel comedebat
in hebdomada panem et aquam, et sine intermissione
operans, nunquam de ecclesia egrediebatur.
CAPUT XXIII. Vita Theoduli monachi.

Alium vidimus senem in eodem monasterio, Theodulum
nomine, qui miles antea fuerat. Is dies omnes
jejunans, nunquam in latus dormiebat.
CAPUT XXIV. Vita senis cujusdam habitantis in cellis Cuziba.
Erat senex quidam habitans in cellis Cuziba, de
quo narrabant nobis loci ejus seniores, quod dum in
vico suo esset, hanc habebat consuetudinem, ut si
quem vidisset in vico prae inopia non valentem agrum
suum seminare, noctu ibat, ignorante agri domino,
semenque secum ferens, pauperis illius serebat agrum.
Cum autem venisset in eremum, et moraretur in
cellis Cuziba, eadem miserationis faciebat opera. Ibat

enim per viam, quae ducit a Jordane ad sanctam civitatem,
ferens panes et aquam. Et si quando videret
aliquem lacescentem, portabat onus ejus, et ascendebat
usque ad sanctum montem Oliveti, rursusque
per eamdem cum caeteris redibat viam, ferens illorum
onera usque Jericho. Vidisses senem aliquando
ferentem onus ingens, sudantemque sub fasce; aliquando
portantem in humeris puerulum, saepe etiam
duos. Nonnunquam sedebat, viri sive mulieris disrupta
calceamenta resarciens: ferebat quippe secum quaecunque
ad hoc erant necessaria. Alios potabat ea
quam ferebat aqua, aliis praebebat panes; si quem
vero invenisset nudum, pallium quod ferebat, dabat
ei. Eratque dulce, videre senem singulis diebus laborantem.
Et si quando mortuum in via reperisset,

expletis super eum psalmis consuetis et orationibus,
sepeliebat eum.
CAPUT XXV De fratre monasterii Cuziba, et sanctae oblationis verbis, nec non de abbate Joanne.
Frater quidam erat in coenobio Cuziba, ut nobis
abbas Gregorius ex Scholaribus retulit, qui sanctae
oblationis verba ritumque didicerat. Die ergo quadam
missus ut benedictiones ferret, cum jam rediret
ad monasterium, verba sanctae oblationis, quasi
versus aliquos caneret, dixit. Easdem vero benedictiones
imposuerunt diaconi sancto altari. Quas cum
abbas Joannes presbyter offerret, qui postea Caesareae
Palaestinae episcopus fuit, non vidit, ut solitus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.