PL 74, col. 131
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
erat, sancti Spiritus adventum. Contristatusque valde
et cogitans, ne quid forte peccasset in mente, atque
ideo se Spiritus 868 sanctus avertisset, ingressus est
sacrarium plorans, corruitque in faciem suam. Apparuit
autem ei angelus Domini, dicens: Quoniam frater
ille qui oblationes attulit, verba sanctae oblationis
in via dixit, sanctificatae jam ac perfectae sunt. Ex
tunc igitur statuit senior ut nullus deinceps addisceret
sanctae oblationis verba, nisi qui ordinatus ad
hoc esset, neque passim ea quispiam diceret, quocunque
tempore absque loco consecrato.
CAPUT XXVI. Vita frutris Theophanis, ejusque mirabilis visio, et de communicatione cum haereticis.
Senex quidam sedebat in Laura Calamonis juxta
Jordanem fluvium, Cyriacus nomine, magni apud
Deum meriti. Ad hunc profectus est frater peregrinus
ex regione Dora, Theophanes nomine, ut interrogaret
senem de cogitationibus fornicationis. Quem
senior hortari coepit atque urgere verbis de pudicitia
et castitate. Frater itaque magnifice aedificatus, ait
seni: Vere, mi Pater, ego nisi in regione mea Nestorianis
communicarem, tecum permansissem. Cum
vero audisset senex Nestorii nomen, afflictus de perditione
fratris, corripiebat eum, et orabat ut recederet
ab hac pessima et perniciosa haeresi, accederetque
ad sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam,
dicens non esse aliam salutis spem, nisi recte sentiamus
et credamus (ut revera est) sanctam Mariam Dei
genitricem esse. Dixit autem frater ille seni: Profecto,
domine Pater, omnes haereses sic dicunt: Nisi
nobiscum communices, salvus esse non poteris. Quid
ergo faciam infelix, nescio: deprecare igitur Dominum
ut reipsa me certum faciat, quaenam sit vera
fides. Senex autem cum gaudio fratris verba suscepit,
dixitque illi: Sede in spelunca mecum, et omnino
spem in Deo habeto, quia revelabit tibi ipsius benignitas
quae sit vera fides. Dimissoque fratre in spelunca
sua, egressus est senior prope mare Mortuum,
orans Deum pro fratre. Circa autem horam nonam
diei sequentis aspexit frater quemdam astantem sibi
aspectu terribilem, ac dicentem: Veni, et vide veritatem.
Assumensque eum, duxit in locum tenebrosum
ac fetidum, ignes evaporantem; atque in ipsis
ignibus vidit Nestorium, Eutychen, Apollinarem,
Diocorum, Severum, Arium, Origenem, et alios
quosdam. Dixitque illi is qui apparuerat: Locus iste
praeparatus est haereticis, et blasphemantibus, et his
qui illorum dogmata sequuntur. Si ergo placet tibi
locus, persiste in tuo dogmate; si autem supplicium
istud experiri non vis, accede ad sanctam catholicam
et apostolicam Ecclesiam, quam te senex docet. Dico
enim tibi, quia si omnes virtutes homo operetur, nec
recte credat, in hoc loco cruciabitur. Atque in hoc
verbo venit frater in semetipsum, et redeunti seni
narravit omnia quae viderat, accessitque ad communionem
sanctae catholicae Ecclesiae. Remansit autem
cum sene, impletisque quatuor cum illo annis, dormivit
in pace.
CAPUT XXVII. Vita presbyteri villae Mardandos.