PL 74, col. 133
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
Quasi triginta milliaribus ab Aegina civitate Ciliciae,
Stylitae duo erant separati ab invicem sex millibus
passuum. Ex his alter sanctae catholicae et apostolicae
Ecclesiae communicabat; alter autem qui
etiam plus temporis in columna egerat, Severianae
impietatis erat, variisque modis haereticus Catholicum
criminabatur. Ille vero divinitus inspiratus,
petiit ab eo ut partem sibi mitteret Communionis
suae. Qui gaudio elatus, quod quasi illum seduxisset,
protinus misit nihil haesitans. Suscipiens itaque Catholicus
missam sibi ab haeretico Severiani sectatore
particulam, in ferventem ollam injecit, moxque resoluta
est. Sumptam quoque catholicae ecclesiae sanctam
communionem in eam conjecit; statimque
fervens olla refrigerata est, et sancta communio permansit
integra, neque madefacta est. Quam et diligenter
servavit, et ostendit nobis cum ad illum venissemus.
CAPUT XXX. Vita Isidori monachi Melitinensis, alterumque miraculum circa sanctissimam Eucharistiam.
Dade Cypri emporium est, in eo monasterium est
quod dicitur Philoxene: ad id cum venissemus, invenimus
ibi monachum genere Melitinensem, Isidorum
nomine. Hunc vidimus sine ulla intermissione
cum ejulatu flentem. Cum autem rogaretur ab omnibus
ut aliquantulum quiesceret, et a fletu temperaret,
nulli penitus acquiescebat, dicens omnibus:
Nimium peccator sum ultra omnes qui ab initio saeculi
fuerunt. Cum autem illi diceremus: Nullus certe
sine peccato est, nisi unus Deus, respondebat dicens:
Veraciter, fratres, nullum inveni inter homines
similem mihi peccatorem, nullumque majus delictum
quam meum. Et ut cognoscatis me vera prosequi,
audite peccatum meum, ut et vos oretis
pro me.
Ego cum essem in saeculo, uxorem habui: eramus
autem ambo Severiani dogmatis. Cum ergo die quadam
venissem domum, non inveni uxorem meam:
audivi autem quod abiisset ad vicinam mulierem ut
illi communicaret (erat autem illa catholicae religionis
et fidei) cucurrique protinus volens prohibere.
Profectus autem domum, inveni illam jam communicasse.
Quare indignatione concitatus apprehendi guttur
ejus, fecique illam evomere sacram communionem.
Sumptam deinde particulam sanctam huc illucque
jactabam, donec in lutum cecidit. Mox autem
vidi coruscationem in eodem loco sanctam assumpsisse
communionem. Post biduum vero aspicio virum
quasi Aethiopem semicinctiis vestitum, dicentemque
mihi: Ego et tu simul in unum supplicium
condemnati sumus. Et ego ad eum: Tu, inquam,
quis es? Respondit: Ego sum qui conditorem omnium
Dominum Jesum Christum in maxilla percussi passionis
tempore. Atque hac de causa a fletu temperare
non possum.
CAPUT XXXI. Conversio et vita Mariae meretricis.