PL 74, col. 134

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

Duo senes abierunt ab Aegis in Tharsum, venientesque
in stabulum ut requiescerent (erat enim aestus)
per dispensationem Dei invenerunt in stabulo
tres adolescentes habentes secum unam meretricem.
Senes ergo seorsum sederunt, unusque ex eis accipiens
sanctum Evangelium legebat. Meretrix vero
quae erat cum adolescentibus, ut vidit legentem senem,
relictis illis accessit ad senem, seditque juxta
illum. Senex autem illam rejiciens, dixit: Multum,
o infelix, impudens es, quae verita non fuisti accedere
ad nos ac sedere. At illa: Ne, quaeso, Pater,
ne abomineris me, neque abjicias; etsi enim omni
peccato plena sum, non tamen repulit venientem ad

se meretricem Dominus, et Salvator omnium Christus
Deus noster. Respondit ei senex: Sed meretrix
illa non permansit meretrix. Tum ipsa: Spero in
Filium Dei vivi, quia ab hodierno die neque ego permanebo
in peccato hoc. Relinquens igitur adolescentes,
et sua omnia, secuta est senes illos. Miserunt 870
autem illam in monasterium prope Aega civitatem.
Hanc et ego jam anum vidi magnae prudentiae
feminam, et ista ex ejus ore didici. Erat autem
illi nomen Maria.
CAPUT XXXII. Conversio et vita Babylae mimi, nec non Cometae et Nicosae concubinarum ejus.
Mimus quidam erat in Tharso Ciliciae, nomine
Babylas: erant autem illi duae concubinae; nomen

uni Cometa, nomen alteri Nicosa. Vivebat autem
luxuriose agens omnia quae illi daemon suggessisset.
Die vero quadam ingressus ecclesiam, audivit per
dispensationem Dei sanctum Evangelium legi. Erat
autem ista lectio: Poenitentiam agite, appropinquavit
enim regnum coelorum [(Matth. III)] . Compunctusque
coepit cum lacrymis horrere, ac se miserum dicere
pro his quae peccaverat. Confestim igitur egressus
extra ecclesiam, vocavit duas amicas suas, dixitque
illis: Scitis quomodo vobiscum luxuriose vixerim,
utque nunquam alteram plus quam alteram dilexerim;
itaque vestra sunt omnia quaecunque ego acquisivi,
accipite insuper mea omnia et dividite inter
vos; ego enim ex nunc abrenuntio saeculo, et efficior
monachus. Illae autem ex uno ore responderunt

ei cum lacrymis: Ad luxuriam et animarum nostrarum
interitum communicavimus tibi; nunc vero
quando hoc Deo placitum opus facere vis, dimittis
nos, et id solus facis? profecto non ita erit, sed
etiam in bono communicabimus tibi. Atque ita mimus
quidem inclusit se in una turrium civitatis: illae vero,
venditis omnibus suis, erogatisque pauperibus, accipientes
et ipsae religiosum habitum, fecerunt sibi
prope turrem cellulam, et seipsas pariter incluserunt.
Hunc et ego vidi, et ab eo valde aedificatus
sum; est enim vir valde humilis et clemens, atque
misericors. Scripsi autem et hoc pro utilitate legentium.
CAPUT XXXIII. Vita sancti episcopi Theodoti.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.