PL 74, col. 135

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

Narravit nobis quidam Patrum quod fuerit in sancta
civitate episcopus quidam, nomine Theodotus,
tantae benignitatis, ut cum in una solemnitate invitasset
quosdam de clericis suis ad convivium, unusque
ex eis venire noluisset, neque invitationi acquievisset,
tunc quidem patriarcha siluerit, alias vero
ipse ad eum profectus sit, rogans ut veniret, mensaeque
communis particeps fieret.
Dicebat autem rursus de ipso episcopo Theodoto,
quod ita fuerit mitis atque humilis, ut cum semel
iter ageret cum uno clerico, et ipse quidem lectica
veheretur, clericus vero equo insideret, dixerit clerico
suo patriarcha: Mutemus vehicula nostra, et tu

quidem lectica vehere, ego autem eques ibo. Cum
vero clericus id facere recusaret omnino, dicens id
dedecus fore patriarchae, si quidem clericus lectica
portaretur, et episcopus equo insidens ingrederetur,
non quievit sanctus et humilis Theodotus, donec
ministro persuasit non esse rem istam injuriosam,
coegitque illum ita facere.
CAPUT XXXIV. Vita divi Alexandri patriarchae Jerosolymitani.
Alium habuit civitas ipsa Dei patriarcham, Alexandrum
nomine, adeo pium et misericordem, ut cum
illi quidam ex notariis suis furatus esset aurum, et
metu perterritus fugiens in Thebaidem Aegypti, incidisset
vagus et errans in latrones, ac ductus fuisset
ab eis captivus ad extremas Aegypti partes; hoc

comperto, divus Alexander redemerit eum vinctum
ac captivum octoginta quinque numismatibus. Quo
reverso ita pie misericorditerque usus est, ut quidam
ex urbis habitatoribus dixerit aliquando nihil
esse utilius quam in Alexandrum peccare.
Alio quoque tempore unus ex diaconis ejus, coram
clericis omnibus injuriis affecit divum Alexandrum.
Qui mox prostratus humi veniam petit, dicens:
Ignosce mihi, domine frater.
CAPUT XXXV. Vita Eliae Jerosolymorum archiepiscopi, et de Flaviano Antiochiae patriarcha.
Dicebat abbas Polychronius de sancto Elia Jerosolymorum
archiepiscopo, quod sicut cum esset monachus,
vinum non bibebat, ita nec patriarcha quidem

factus bibit, sed eamdem servavit regulam.
Dicebant de eodem archiepiscopo Elia, et de Flaviano
Antiochiae archiepiscopo, quod ab Anastasio
imperatore ambo fuerint exsilio relegati propter
sanctam Chalcedonensem synodum; Elias quidem in
Haila, Flavianus vero apud Petram. Die vero quadam
significaverunt sibi ambo patriarchae, mutuo
dicentes: Anastasius hodie mortuus est; eamus igitur
et nos, ut cum illo judicemur. Et post duos dies
ambo migraverunt ad Dominum.
CAPUT XXXVI. Vita Ephraem Antiocheni patriarchae, et quomodo Styliten monachum a Severianae haereseos impietate converterit.
871 Narravit nobis quidam Patrum de sancto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.