PL 74, col. 136
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
Ephraem Antiocheno patriarcha, quod valde zelans
fuerit et fervens circa fidem. Cum enim audisset de
Stylite illo qui erat in partibus Hierapolis, quod Severianae
esset haereseos, abiit ad illum, ut impietatem
dissuaderet illi. Coepit ergo divus Ephraem corripere
Stylitem, et orare, ut accederet ad sanctum
apostolicum thronum, et communicaret sanctae et
apostolicae Ecclesiae. Respondens vero Stylites ait:
Ego synodo prorsus non communico. Dicit ad eum
sanctus Ephraem: Et quomodo vis ut curem te, et
satisfaciam pro gratia Domini nostri Jesu Christi?
sancta Ecclesia libera est ab omni sorde pravitatis
haereticae. Dicit ad eum Stylites: Accendamus
ignem, domine patriarcha, et ingrediamur simul,
et quem flamma non laeserit, ille orthodoxus erit,
illumque sequi debemus. Hoc autem dixit, ut terreret
patriarcham. Respondit sanctus Ephraem Stylitae:
Oportebat quidem te, fili mi, tanquam patri
obtemperare, nihilque a nobis amplius quaerere. Quoniam
vero rem postulasti excedentem quidem vires
infelicitatis meae, confido tamen in miserationibus
Filii Dei, quia tuae salutis causa et hoc faciam. Tunc
ait divus Ephraem astantibus omnibus: Benedictus
Dominus; afferte huc ligna. Cum vero allata essent
ligna, succendit illa patriarcha ante columnam, dixitque
Stylitae: Descende nunc, ut juxta decretum
tuum ingrediamur ambo. Stupefactus ille ad patriarchae
constantiam, descendere noluit. Tunc dixit ad
eum patriarcha: Nonne tu hoc fieri petiisti? et quomodo
id nunc facere non vis? Tunc exuens se qua
indutus erat stola patriarcha, cum accessisset prope
ignem, oravit, dicens: Domine Jesu Christe, Deus
noster, qui propter nos dignatus es de sancta domina
nostra Dei genitrice semperque virgine Maria
incarnari et nasci, ostende nobis veritatem. Et completa
oratione, jactavit stolam suam in mediis
ignibus. Cum autem ignis quasi per tres horas durasset,
lignaque jam igne consumpta essent, tulerunt
inde stolam integram, ita ut nulla ignis indicia in ea
deprehendi possent. Tunc Stylites videns quod factum
fuerat, certior de veritate factus, anathematizavit
Severum, et ejus haeresim, accedensque ad sanctam
catholicam Ecclesiam, de manibus sancti Ephraem
communicavit, et glorificavit Deum.
CAPUT XXXVII. Vita Episcopi, qui cathedra relicta venit in sanctam civitatem, et mutato habitu ministrabat architectis.
Quidam patrum enarravit nobis de quodam episcopo,
quod relicto episcopatu suo profectus sit ad
sanctam civitatem, ibique sumpto operarii habitu,
ministraverit architectis. Eo vero tempore vir clemens
et misericordiae operibus deditus Ephremius comes
Orientis erat, ac per ipsum aedificia publica reparabantur;
civitas enim terrae motu ceciderat. Die autem
quadam vidit per visum Ephremius dormientem
episcopum, columnamque ignis super eum ad coelum
usque pertingentem. Hoc autem cum non semel, nec
bis, sed saepius cerneret, obstupuit Euphremius (erat