PL 74, col. 137
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
quippe visio ipsa terribilis et plena stuporis) cogitabatque
apud semetipsum quidnam hoc esset, neque
agnoscebat quis esset ille mercenarius, videns illum
coma neglecta, veste sordida, vili et abjecto habitu,
et nimia exercitatione et continentia, jugisque laboris
fatigatione afflictum, et squalidum toto corpus
cultu. Accersitum autem operarium ejusmodi Ephremius,
percontabatur quisnam esset; coepitque seorsum
agere cum illo, quo vocaretur nomine, et cujus
civitatis esset oriundus. Qui ait ad illum: Ego unus
pauperum istius civitatis sum; cumque non habeam
unde meipsum sustentare valeam, operor ut possum,
et Deus de laboribus meis pascit me. Motus ergo divinitus
Ephremius, respondit illi, et ait: Crede mihi, non
te dimittam, donec mihi omnia de te veraciter prosecutus
fueris. Cum vero ita constringeretur, neque se
ulterius posset abscondere, dixit illi: Pollicere mihi,
quia quandiu fuero in vita hac, nemini dices quae circa
me sunt, et ego, suppresso tantum nomine, vera
tibi de me annuntiabo. Juravitque illi comes, nulli
se ea dicturum quandiu esset in vita. Tunc ait illi:
Ego episcopus sum, et propter Deum dimisi episcopatum
meum, et veni huc quasi ad ignotum locum. Affligens
autem carnem meam, et operans, ex labore meo
modicum panis mihi aquiro; tu vero quantum potes,
adjice ad eleemosynam. His enim diebus Deus promovebit
te ad apostolicum thronum hujus civitatis,
ut pascas populum suum, quem acquisivit per proprium
sanguinem Christus verus Deus noster. Ut igitur
dixi, eleemosynis insiste, et pro recta fide jugiter
sta et decerta. Talibus 872 enim sacrificiis maxime
delectatur Deus. Ita ut praedixerat, contigit. Divusque
Ephremius, his auditis glorificavit Deum, dicens:
Quantos habet occultos famulos, et soli sibi
cognitos Deus.
CAPUT XXXVIII. Mors Anastasii imperatoris impii.
Narravit nobis vir quidam fidelis de Anastasio
imperatore, quod cum ejecisset Euphemium et Macedonium
patriarchas Constantinopolitanae Ecclesiae,
ac propter sanctam Chalcedonensem synodum illos
Gaitan in Pontum exsilio relegasset, vidit in somnis
idem imperator virum quemdam insignem, vestitum
amictu candido, contra se stare, Codicem scriptum ferentem,
ac legentem. Evolvens autem quinque folia
Codicis, legensque imperatoris nomen, ait illi: Ecce
propter perfidiam tuam deleo quatuordecim, et digito
suo illos delevit. Ac post duos dies facto fulgore
magno atque tonitruo, pavore turbatus reddidit spiritum
in summa angustia, pro eo quod impius fuit in
sanctam Christi Dei nostri Ecclesiam, ejusque pastores
auxilio damnavit
CAPUT XXXIX. Vita monachi monasterii abbatis Severiani, et quomodo a puella rustica prudenter retractus fuerit, ne cum ea peccaret.
Cum venissem Antiochiam, audivi quemdam de
presbyteris ecclesiae ista narrantem: Dicebat, inquit,
patriarcha Anastasius, cum monachus quidam