PL 74, col. 139

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

pauper, eleemosynam petens ab ingredientibus in
temptum. Cum ergo conspexisset me pauper tertio
prostratum, et seni orationem facientem, dixit mihi:
Abba, magnus profecto erat senex ille, quem sepelistis
hic ante hos duos menses. Tunc ego ad illum:
Unde hoc tu nosti? Qui respondit: Vere, domine
abba, ego paralyticus fui annis duodecim, et per
ipsum curavit me Deus. Et quoties in tribulatione
sum, venit ad me consolationem afferens, mihique
refrigerium praestat.
873 Sed et aliud audi de illo miraculum. Ex
qua die ipsum sepelistis usque ad diem hanc, audio
illum singulis noctibus clamantem, ac dicentem ad
episcopum: Noli me tangere, haeretice; ne appropinques
mihi, inimice sanctae Dei catholicae Ecclesiae.

Haec ego audiens ab eo qui sanatus fuerat, perrexi,
et omnia ex ordine patriarchae retuli, orabamque
ipsum sanctissimum patriarcham, ut sumptum ex eo
loco senis corpus, in sepulcro alio reconderemus.
Tunc ait abbas Gregorius patriarcha: Mihi, filii,
credite, nihil ab haeretico laeditur abbas Cosmas;
sed hoc totum factum est, ut senis virtus, zelusque
fidei nobis innotesceret, qualis scilicet fuerit, qualisque
sit etiam post carnis occubitum, utque episcopi
nobis proderetur opinio, ne illum arbitraremur
orthodoxum fuisse atque Catholicum.
Dicebat item de eodem sene abbas Basilius, qui
cum perrexisset ad eum commorantem in Laura Pharan,
ait illi senex: Venit mihi cogitatio aliquando, quid
sit, quod ait Dominus discipulis suis: Qui habet vestimentum,

vendat illud, et emat gladium (Lucae XXII);
illisque dicentibus: Ecce gladii duo hic; responderit:
Satis est. Haerebamque in verbo isto, neque quid sibi
vellet, intelligebam. Itaque sic cogitabundus exivi de
cellula mea, in ipso meridiani solis aestu, ut irem ad
Lauram Turrium, ad abbatem Theophilum, et interrogarem
eum. Cumque per deserta pergerem, essemque
prope Calamonem, aspicio draconem mirae magnitudinis
de monte descendere in Calamonem. Erat
autem adeo ingens, ut cum se moveret, curvaretur in
modum camerae, vestigiaque terrae altius impressa
relinqueret. Ego vero per vestigia illius illaesus ingressus
sum, agnovique quia diabolus studium meum
impedire voluerit; orationes autem senis juverunt
me. Perveniens igitur ad abbatem Theophilum, exposui

illi haesitationem meam. Qui dixit mihi: Duo
gladii duas vitas significant, activam et contemplativam.
Si quis ergo has duas virtutes habeat, hic perfectus
erit.
Ad hunc ipsum abbatem Cosmam perrexi ego, dum
esset in Laura Pharan; mansi enim in illa annos decem.
Cumque mihi loqueretur de salute animae, et
quoddam ex dictis sancti Athanasii Alexandriae archiepiscopi
allegaret, ait ad me senex: Cum inveneris
aliquid ex opusculis sancti Athanasii, nec habueris
chartas ad scribendum, in vestimentis tuis scribe
illud. Tanto talique studio flagrabat erga sanctos Patres
nostros, et doctores sanctus senior.
Dicebat autem et hoc abbas Cosmas de seipso,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.