PL 74, col. 140
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
quod nocte sanctae Dominicae a vespere usque mane
staret psallens et legens, et in cella sua, et in ecclesia,
neque omnino sedens; orto autem sole. cum implesset
canonem, sedebat legens in sanctis Evangeliis
usque ad collectam.
CAPUT XLI. Vita abbatis Pauli Nazarbensis.
Vidimus et alium senem in eadem Laura, abbatem
scilicet Paulum, virum sanctum ac Deo deditum, mitissimum
atque abstinentissimum. Neminem vero
memini me unquam vidisse tanta consolationis ac
lacrymarum gratia ornatum; stillabant enim ex oculis
ejus jugiter lacrymae. Implevit ergo sanctus iste
senior in vita solitaria annos fere quinquaginta, contentus
sola panis eleemosyna, quam ecclesia dabat,
nullique omnino colloquens. Erat autem ex Nazarbo.
CAPUT XLII. Vita abbatis Anaxanontis servi Dei.
Vidimus in eodem loco abbatem Anaxanontem,
virum misericordem et continentissimum, vitamque
solitariam in cellula sua agentem tanta districtione,
ut per quatuor dies unam tantum oblationem manducaret
minutorum viginti. Saepe vero et tota hebdomada
eam solam comedebat. Circa extremum vero
vitae suae venerandus hic vir dolorem incurrit ventris
et viscerum. Tulimus itaque illum in sanctam civitatem
in domum infirmorum, quae sub patriarchae erat
cura. Die vero quadam cum prope illum essemus,
misit ad illum abbas Conon praepositus Laurae sancti
Patris nostri Sabae sudarium, unam habens benedictionem,
et numismata sex, ita illi significans:
Ignosce mihi, quia non permittit me aegritudo ascendere,
et te salutare. Senex autem benedictionem quidem
retinuit, nummos vero remisit, dicens: Si quidem
voluerit Deus ut in hac vita durem, Pater, habeo,
nummos decem. Cum vero eos expendero, significabo
vobis, et mittetis istos. Ut autem noveris, Pater, post
duos dies saeculum istud derelinquo. Quod et factum
est. Detulimus autem eum in eamdem Lauram Pharan,
et ibi eum sepelivimus. Fuit autem beatus iste,
et beati Eustochii contubernalis; ambobusque relictis,
in eremo consummatus est. Erat autem ex Ancyra
Galatiae civitate.
CAPUT XLIII. Detestabilis mors impii Thalelaei archiepiscopi Thessalonicensis.
Fuit quidam Thessalonicae archiepiscopus, Thalelaeus
nomine. Hic neque Deum timens, neque paratam
retributionem expavescens, conculcansque Christianum
dogma, 874 ac sacerdotalem honorem et
dignitatem spernens, inventus est pro pastore lupus.
Abnegans quippe sanctam et consubstantialem Trinitatem
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, idola
infelix adorabat. Quem ii qui tunc Ecclesiis praeerant,
communi decreto damnarunt, ac de sede sua deturbarunt.
Pauco post tempore nequam ille omni scelere
et impietate plenus voluit ad sacerdotalem dignitatem
remeare. Quia ergo, juxta sapientissimum Salomonem,
omnia obediunt auro [(Eccle. X)] , revocatus