PL 74, col. 149

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

basi, aut in scamno, aut in sanctuarii gradibus.
Atque inde illam tollebat pauper. Interrogatus autem
a sene: Quare, Pater, per manus non das eleemosynas?
respondit: Ignosce mihi, Pater; neque enim
ego sum qui illam praebeo, sed domina mea sancta
Dei genitrix, quae et me, et illos nutrit.
CAPUT LXII. Vita abbatis Stephani monasterii Aeliotarum presbyteri.
Narravit nobis unus ex senibus de abbate Stephano
presbytero monasterii Aeliotarum, quod cum sederet
in cella sua, immisit illi cogitationes daemon dicens:
Recede, nihil enim hic proficis. Senex autem dicebat
daemoni: Non audio te, scio enim quis es; ferre non
potes ut aliquis salvetur; sed Christus Filius Dei vivi

ipse te conteret.
CAPUT LXIII. De eodem.
Dicebant de eodem abbate Stephano, quod cum
sederet in cella sua et legeret, venit iterum diabolus
visibiliter, dixitque ei: Recede, nihil enim hic proficis.
Tunc ille daemoni: Si vis ut recedam, fac ut id
in quo ego sedeo ambulet. Sedebat autem in sella
viminea. Quo audito, daemon confestim sellam illam
per totam cellam ambulare fecit. Senex autem aspiciens
versutiam daemonis, ait illi: Nempe quoniam
ita velox et astutus es, non hinc recedo. Factaque
ab eo oratione, daemon evanuit.
CAPUT LXIV. De eodem.
Tres senes venerunt ad abbatem Stephanum presbyterum,
et cum perseverarent loquentes de utilitate
animae, tacebat senior. Dicunt ei senes illi: Nihil
nobis respondes, Pater? utilitatis gratia venimus ad
te. Tunc ait illis: Ignoscite mihi, usque modo non
animadverti quid locuti sitis; verumtamen quod habeo,
hoc dico vobis. Ego die noctuque nihil aliud
aspicio, nisi Dominum nostrum Jesum Christum in
ligno pendentem. Quod cum audissent, multum aedificati
recesserunt.
CAPUT LXV. De eodem.
Abbas Joannes, cognomento Molybas, narravit nobis
de venerando sene isto beato Stephano presbytero,
quod cum aliquando jecur illius graviter infirmaretur,

ex qua infirmitate sancta illa anima migravit
a corpore, coegerunt illum medici carnem manducare.
Erat autem illi frater saecularis quidam, sed
valde religiose et secundum Deum vivens. Factum
est autem cum carnes comederet presbyter, supervenit
frater ejus saecularis, vidensque illum vescentem
carnibus, scandalizatus est, et valde contristatus,
quod ex tanta abstinentia atque continentia in
extremo vitae suae tempore ad comedendum carnes
devolutus esset. Mox ergo in exstasi factus, vidit
quemdam dicentem sibi: Quare sic de presbytero
scandalizatus es, quia illum vesci carnibus vidisti?
Nescis quia necessitate compulsus, et propter obedientiam
id fecit? Nempe propterea scandalizari non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.