PL 74, col. 150
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
debuisti; nam si merita et gloriam fratris tui videre
cupis, retro convertere, et vide. Conversusque vidit
fratrem suum crucifixum cum Domino. Aitque ad
eum is qui illi apparuerat: Ecce in qua gloria frater
tuus est. Glorifica ergo eum qui glorificat eos qui se
diligunt in veritate.
CAPUT LXVI. Vita abbatis Theodosii solitarii.
Abbas Antonius praepositus monasterii Aeliotarum,
qui etiam illud aedificavit, narravit nobis de abbate
Theodosio, quod senex ipse haec de seipso narrabat:
Priusquam ad vitam solitariam transissem, factus in
exstasi aspexi virum quemdam, cujus species claritatem
solis vinceret. Hic tenens manum meam:
Veni, ait, quia pugnare et luctari te convenit; et induxit
me in theatrum infinitae magnitudinis. Aspexi
autem theatrum plenum viris ex una parte candido
amictu, ex alia vero nigro vestitis. Cum ergo injecisset
me in theatrum, aspicio virum mirae magnitudinis
Aethiopem, cujus caput turpissimum penetrabat nubes.
Tunc ait ad me juvenis ille qui mihi apparuerat:
Cum hoc luctari te oportet. Ego qui aspectu viri illius
proceri territus eram, tremere ac pavere coepi, orabamque
juvenem illum splendidum, qui me induxerat
in theatrum, dicens: Quis hominum mortali conditione
et infirmitate circumdatus, cum hoc luctari
posset? Non ipsum universum genus humanum, si
in unum confluat, huic resistere praevalet. Ait autem
ad me juvenis ille praeclarus: Prorsus cum illo te
luctari opus est. Ingredere igitur cum omni alacritate
et fiducia; mox enim ut tu illum adorsus fueris,
ego adjutor adero, tibique victoriae coronam reponam.
Ut ergo ingressus ad certamen sum luctarique invicem
coepimus, continuo praeclarus ille judex nostri
certaminis adfuit, mihique coronam dedit. Atque
plebs illa obscura, Aethiopumque multitudo ingens
ejulantes evanuerunt; pars vero reliqua candidatorum
gratias illi et laudes referebant, qui me juverat,
ac praeclara victoria donaverat.
CAPUT LXVII. Deo eodem.
880 De hoc abbate Theodosio solitario narravit
nobis abbas Cyriacus ejus discipulus, quod triginta
quinque annos egerit in solitudine, semper post biduum
comedens, et jugiter silentium servans, neque
ad aliquem loquens; caeterum si loqui voluisset, signo
potius quam verbo utebatur. Hoc et ego vidi.
Mansi enim in eodem Aeliotarum monasterio annis
decem.
CAPUT LXVIII. De eodem.
De abbate Theodosio cum audisset Abramius antistes
sanctae Mariae novae, quod non haberet pallium
quo hieme uteretur, emit illi. Quod postquam senior
accepit, quadam die cum obdormiret (dormiebat autem
in cella senex), ascenderunt latrones, et exuerunt
illum pallio, abeuntesque secum illud tulerunt.
Quo facto, nihil omnino locutus est senex.
CAPUT LXIX. Vita abbatis Palladii, et senis Thessalonicensis inclusi, nomine David.