PL 75, col. 70

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

qui, tanti Patris verbis exemplisque commonitus, multis
quotidianisque lacrymis ad gaudia patriae coelestis
anhelabat. Cumque studiosissime cum magno fervore
desiderii, duce Gregorio, sacra eloquia scrutaretur,
non in eis verba scientiae, sed fletum compunctionis
inquirebat, quatenus per haec incitata mens ejus inardesceret,
et ima deserens ad contemplationem patriae
coelestis pervolaret. Huic per nocturnam visionem
dictum est: Paratus esto, et quia Dominus
jussit, migra. Cumque ille non habere se sumptus ad
migrandum diceret, responsum protinus audivit, dicens:
Si de peccatis tuis agitur, dimissa sunt. Quod
cum semel audisset, et magno adhuc metu trepidaret,
nocte quoque alia in eisdem est verbis admonitus.
Post quinque vero dies febre correptus, cunctis

fratribus orantibus flentibusque, defungitur [(Lib. IV
Dial., cap. 47)] .
18.
In eodem monasterio frater quidam Gerontius
dicebatur, qui dum gravi molestia corporis fuisset
depressus, in visione nocturna albatos viros et clari
omnimodo habitus in hoc ipsum monasterium descendere
de superioribus aspexit. Qui dum coram lecto
jacentis assisterent, unus eorum dixit: Ad hoc
venimus, ut de monasterio Gregorii quosdam fratres
in militiam mittamus; atque alteri praecipiens, adjunxit:
Scribe Marcellum, Valentinianum, 29 Agnellum,
atque alios, quorum cognitionem ego non habeo.
Quibus expletis addidit, dicens: Scribe et hunc
ipsum qui nos aspicit. Ex qua visione Gerontius certus
effectus, facto mane, innotuit fratribus quot et

qui essent ex eodem monasterio morituri, seque illos
continuo secuturum. Cum die alio praedicti fratres
mori coeperunt, atque sub eodem ordine se in mortem
secuti sunt quo fuerant in descriptione nominati,
ad extremum vero et ipse obiit, qui eosdem fratres
morituros praevidit.
19.
Alius etiam frater in eodem monasterio Merulus
dicebatur, vehementer lacrymis atque eleemosynis,
ex Gregorii viri venerabilis doctrina, intentus:
psalmodia vero ex ore illius pene nullo tempore cessare
consueverat, excepto cum aut alimentum corpori,
aut membra dedisset sopori. Huic nocturna
visione apparuit quod ex albis floribus corona de
coelo in caput illius descendebat, qui mox molestia
corporis occupatus, cum magna securitate animi atque

hilaritate defunctus est. Ad cujus sepulcrum,
dum, post annos quatuordecim, Petrus, qui pontificatus
istius Gregorii tempore monasterio eidem praefuit,
sibi sepulturam facere voluisset, tanta de eodem
sepulcro fratris Meruli fragrantia suavitatis emanavit,
ac si illic florum omnium fuissent odoramenta congesta.
Ex qua re manifeste patuit quia verum fuit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.