PL 75, col. 71
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
quod per nocturnam visionem tanti Patris discipulus
vidit [(Dialog. lib. IV, cap. 47)] .
20.
Alius quoque in eodem monasterio Joannes
dictus est, magnae indolis adolescens, qui aetatem
suam intellectus et humilitatis dulcedine, et gravitate
morum, imminente Gregorio, transcendebat. Huic
aegrotanti, atque ad extremum deducto, per nocturnam
visionem sub habitu senis beatus apostolus Andreas
apparuit, et hunc virga tetigit, eique dixit:
Surge; ex hac enim molestia modo minime morieris,
sed paratus esto, quia longum tempus hic facturus
non eris. Qui dum jam esset a medicis desperatus,
repente sanatus est atque convaluit. Rem quam viderat
narravit, seque per biennium in Dei servitio,
sicut praedixi, ultra aetatis suae annos exhibuit: Evolutis
autem duobus annis, cum quidam frater fuisset
mortuus, atque in monasterii ejusdem coemeterio a
Gregorio fratribusque sepultus, cunctis inde discedentibus,
idem Joannes, sicut postmodum pallens et
tremens Gregorio et fratribus indicavit, solus inventus,
ab eodem fratre qui sepultus fuerat de sepulcro
vocatus est. Quod mox etiam subsequens finis ostendit.
Nam post dies decem correptus febribus, moriendo
vocantem secutus est. Verum quia longum est
et multa restant quae de hujus viri sanctimonia certis
possunt attestationibus praedicari, quae etiam ex relatione
majorum, scriptisve priorum compererim, his
inserenda decrevi.
21.
Quadam die, cum advenientibus nuper negotiatoribus,
multa venalia in foro Romanae urbis fuissent
proposita, multique ad emendum undique
confluxissent, contigit et Gregorium virum Deo dignissimum
praeterire: qui cernens inter alia pueros
corpore candidos, forma pulcherrimos, vultu 30
venustos, capillorum quoque nitore perspicuos esse
venales, interrogavit mercatorem de qua patria illos
attulisset. Ille respondit: De Britanniae insula, cujus
incolarum omnium facies simili candore fulgescit.
Gregorius dixit: Christiani sunt iidem insulani, an
adhuc paganis tenentur erroribus implicati? Mercator
respondit: Non sunt Christiani, sed paganis tenentur
laqueis irretiti. Tunc Gregorius acriter ingemiscens:
Heu! proh dolor! inquit, quam splendidas
facies princeps tenebrarum nunc possidet, tantaque
frontis species vacuam ab interna Dei gratia
mentem gestat. Rursum interrogavit quod esset vocabulum
gentis illius. Mercator respondit: Angli
vocantur. At ille: Bene, inquit, Angli, quasi angeli,
quia et angelicos vultus habent, et tales in coelis
angelorum decet esse concives. Iterum ergo interrogavit
quod nomen haberet ipsa provincia. Mercator
respondit: Provinciales illi Deiri vocantur. Et Gregorius: