PL 75, col. 72

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

Bene, inquit, Deiri, quia de ira sunt eruendi,
et ad Christi gratiam convocandi. Rex, ait, illius
provinciae quomodo nuncupatur? Mercator respondit:
Aelle vocatur. Et Gregorius alludens ad nomen, dixit:
Bene, quia rex dicitur Aelle. Alleluia etenim in
laude Creatoris in partibus illis oportet decantari [(Bed. lib. II, c. 1, Hist. Angl.)] .
22.
Mox itaque accedens ad Benedictum, apostolicae
sedis pontificem, coepit vehementer expetere ut
in Britanniam aliquos verbi ministros mitteret. Quo
cum neminem ire velle cognosceret, semetipsum quoque
non dubitavit ingerere, dummodo sibi pontifex
licentiam commodaret. Qui licet cum magna cunctatione
totius cleri ac populi Gregorium sponte proficisci
cupientem abire permisit, imprecatus ei divinitus

prospera ministrari.
23.
De cujus absentia Romani plurimum perturbati,
deliberato consilio, trifarie per loca viae contigua
unde pontifex ad beati Petri basilicam profecturus
erat, partiuntur, eumque turmatim taliter alloquuntur:
Petrum offendisti, Romam destruxisti, quia
Gregorium dimisisti. Quibus sententiis omnino papa
perterritus, misit continuo nuntios, qui virum Domini
revocarent Gregorium. Quod ipse sibi commeantibus
jam praedixerat fore futurum.
24.
Jamque trium dierum itinere profligato, ad
quemdam locum requieturi, forte diverterant, quo
singulis quiescentibus, Gregorius lectitabat. Quem
locusta superveniens coegit paululum a legendo
quiescere, et ex consideratione sui nominis docuit

eum in eodem loco se stare debere. [ Tunc fertur
dixisse: Locusta, inquit, dici potest, quasi loco sta.]
Statimque comites adhortatus, festinantius ire certabat;
sed praevenientibus apostolicis nuntiis, licet magnopere
tristaretur, redire tamen ad proprii compulsus
est monasterii curam.
25.
Denique cernens Benedictus, venerabilis pontifex,
virtutum gradibus Gregorium ad alta conscendere,
violenter eum a quiete monasterii sui abstrahens,
ecclesiastici ordinis officio sublimavit, levitamque
septimum ad suum adjutorium consecravit. 31
In quo venerabilis levita Gregorius tanta humilitate
viguit, tanta solertia ministravit, ut in ecclesiasticae
hierarchiae ministerio videretur divinis angelis non
solum nitore habitus, verum etiam claritate morum

probabilium quodammodo coaequari.
26.
Nec multo post pro responsis ecclesiasticis ad
urbem Constantinopolim a Pelagio praesule destinatur,
ubi quamvis in terreno conversaretur palatio, vitae
coelestis non intermisit propositum. Secuti namque
sunt eum multi ex suo monasterio fratres, germana
devincti charitate. Quod divina factum dispensatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.