PL 75, col. 73
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
conspicitur, ut eorum videlicet exemplo ad orationis
placidum littus quasi anchorae fune stringeretur, et
dum causarum saecularium continuatis vertiginibus
fluctuaret, ad illorum consortium, velut ad tutissimi
portus sinum, refugeret. Ac licet illud eum ministerium
a monasterio abstractum a pristinae quoque
quietis vita mucrone suae occupationis exstinxerat,
inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium quotidianae
aspiratio compunctionis animabat [(Bed. lib. II,
c. 1, Histor. Angl.)] .
27.
Horum ergo consortio non solum a terrenis est
munitus incursibus, verum etiam ad vitae coelestis
exercitia magis magisque succensus. Nam ab eisdem
fratribus enixe rogatus, maximeque a Leandro
Hispalensi episcopo, qui pro causis wisigothorum legatus
eodem tempore Constantinopolim venerat,
compulsus est ut librum beati Job, multis involutum
mysteriis, enodaret [(Epist. in expos. B. Job, cap. 1)] .
Neque ille negare potuit opus quod sibi amor fraternus
multis utile imponebat futurum, sed eumdem
librum quomodo juxta litteram intelligendus, qualiter
ad Christi et Ecclesiae sacramenta referendus, quo
sensu unicuique fidelium sit aptandus, per trifarias
intelligendi species miranda ratione perdocuit: in
quibus tamen ita de virtutibus vitiisque disseruit, ut
non solum videatur eadem verbis exponere, sed formis
quodammodo visibilibus seu palpabilibus demonstrare.
Unde non est dubium perfectionem ipsarum
eum consecutum fuisse virtutum, quarum tam efficaciter
valuit indicare profectus.
28.
Praeterea venerabilis levita Gregorius in eadem
urbe regia constitutus, nascentem novam haeresim
de statu nostrae resurrectionis cum ipso quo orta est
initio, juvante gratia catholicae veritatis, attrivit [(Lib. XIV Mor. n. 72 et seq. Beda lib. I, c. 1, Histor.
Anglic.)] .
Siquidem Eutychius, ejusdem civitatis
episcopus, libro de Resurrectione mortuorum confecto,
dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis
gloria impalpabile, ventis aereque subtilius
esse futurum. Quod Gregorius audiens, et ratione
veritatis, et exemplo dominicae resurrectionis probavit
hoc dogma orthodoxae fidei omnimodo esse contrarium.
Catholica etenim fides habet quod corpus
nostrum in illa immortalitatis gloria sublimatum,
subtile quidem sit per effectum spiritualis potentiae,
sed palpabile per veritatem naturae, juxta exemplum
dominici corporis, de quo a mortuis resuscitato dicit
ipse discipulis: Palpate et videte, quia spiritus carnem
et ossa non habet, sicut me videtis habere [(Luc. XXIV,
39)]
. Cumque hoc 32 evangelicae veritatis testimonium
Gregorius protulisset, Eutychius ait: « Idcirco
hoc Dominus fecit, ut dubitationem resurrectionis