PL 75, col. 79
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
signum tibi sanctae crucis imprime. » Respondit ille
cum magnis clamoribus, dicens: « Volo me signare,
sed non possum, quia squammis hujus draconis premor. »
Cumque hoc fratres audirent, una cum levita
Dei Gregorio in terram prostrati, cum lacrymis
coeperunt pro ereptione illius vehementius Dominum
deprecari. Et ecce subito coepit aeger cum magnis
vocibus clamare, dicens: « Gratias Deo, ecce draco
qui me ad devorandum susceperat fugit, orationibus
vestris expulsus stare non potuit. Pro peccatis meis
modo intercedite, quia converti et saecularem vitam
relinquere funditus sum paratus. » Homo ergo qui,
sicut jam dictum est, ab extrema parte fuerat praemortuus,
Gregorii precibus et morte corporis caruit,
et salutem animae acquisivit [(Lib. IV Dial. cap. 38)] .
39.
Sed pestilentia supra modum saeviente, quia
Ecclesia Dei sine rectore esse non poterat, Gregorium,
licet totis viribus renitentem, clerus, senatus
populusque Romanus sibi concorditer pontificem
delegerunt. Quem ille apicem totis viribus evitare
decernens, sese indignum omnino tali honore clamitabat;
videlicet metuens ne mundi gloria, quam
prius abjecerat, ei sub ecclesiastici colore regiminis
aliquo modo subrepere potuisset.
40.
At ubi decretum generalitatis evadere nequivit,
consensurum se tandem aliquando simulavit, et
imperatori Mauricio, cujus filium ex lavacro sancto
susceperat, latenter litteras destinavit, adjurans, et
multa prece deposcens, ne unquam assensum populis
praeberet ut se hujus honoris gloria sublimaret.
Sed praefectus urbis, Germanus nomine, ejus nuntium
anticipavit, comprehensumque ac, diruptis epistolis,
consensum quem populus fecerat imperatori
direxit. At ille gratias agens Deo pro amicitia diaconi,
eo quod locum deferendi ei honoris, ut cupierat,
reperisset, data praeceptione ipsum ordinari praecepit.
41.
Interim dum ab urbe regia imperatorius praestolaretur
assensus, et lues ipsa populum vehementius
devastaret, venerabilis levita Gregorius verbum
ad plebem exorsus est, dicens: « Oportet, fratres
charissimi, ut flagella Dei, quae metuere ventura debuimus,
saltem praesentia et experta timeamus. Conversionis
nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri
duritiam ipsa jam quam patimur poena dissolvat. Ut
enim propheta teste praedictum est: 37 Pervenit
gladius usque ad animam [(Jerem. IV, 10)]
. Ecce etenim
cuncta plebs coelestis irae mucrone percutitur, et
repentina singuli caede vastantur; nec languor mortem
praevenit, sed languoris moras, ut cernitis, mors
ipsa praecurrit. Percussus quisque ante rapitur quam