PL 75, col. 80

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

ad lamenta poenitentiae convertatur. Pensate ergo
qualis ante conspectum districti Judicis pervenit, cui
non licet flere quod fecit. Et habitatores quidem non
ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt. Domus
vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt,
et sui eos ad interitum haeredes praecedunt.
Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta
confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus
ante oculos mentis quidquid errando commisimus,
et quod nequiter egimus, flendo puniamus.
Praeveniamus faciem ejus in confessione [(Psal. XCIV,
2)] , et, sicut propheta admonet, levemus corda nostra
cum manibus ad Deum [(Thren. III, 41)] . Ad Deum
quippe corda cum manibus levare, est orationis nostrae
studium cum merito bonae operationis erigere.

Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per
prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut
convertatur et vivat [(Ezech. XXXIII, 11)]
. Nullus autem
de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas
namque Ninivitarum culpas triduana poenitentia
abstersit [(Jonae III, 10)] , et conversus latro vitae
praemia etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit [(Luc. XXIII)] .
Mutemus igitur corda, et praesumamus
nos jam percepisse quod petimus. Citius ad precem
Judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur.
Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos
importunis precibus insistamus. Ea namque quae
ingrata esse hominibus solet importunitas, Judici
veritatis placet, quia pius ac misericors Deus vult a
se precibus veniam exigi, quia quantum meremur

non vult irasci. Hinc etenim per Psalmistam dixit: Invoca me in die tribulationis tuae; eripiam te, et
magnificabis me
[(Psal. XLIX, 15)]
. Ipse ergo sibi testis
est quia invocantibus misereri desiderat, qui
admonet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi,
contrito corde, et correctis operibus crastina die,
primo diluculo, ad septiformem litaniam, juxta distributionem
inferius designatam, devota cum lacrymis
mente veniamus. Nullus vestrum ad terrena
opera in agros exeat; nullus quodlibet negotium agere
praesumat, quatenus ad sanctae genitricis Dei
ecclesiam convenientes, qui simul omnes peccavimus,
simul omnes mala quae fecimus deploremus, ut
districtus Judex dum culpas nostras nos punisse
considerat, ipse a sententia propositae damnationis

parcat. [( Exstat haec oratio post homil. )]
42.
« Litania clericorum exeat ab ecclesia sancti
Joannis Baptistae; litania virorum ab ecclesia sancti
martyris Marcelli; litania monachorum ab ecclesia
sanctorum martyrum Joannis et Pauli; litania ancillarum
Dei ab ecclesia beatorum martyrum Cosmae et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.