PL 75, col. 81
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
Damiani; litania feminarum conjugatarum ab ecclesia
beati primi martyris Stephani; litania viduarum
ab ecclesia martyris Vitalis; litania pauperum et infantium
ab ecclesia beatae Caeciliae martyris. » [(Gregor.
Tur. lib. X Hist., c. 1.)]
43.
Igitur dum magna multitudo omnis aetatis,
sexus 38 atque professionis, juxta praeceptionem levitae
Gregorii, die constituta, Dominum rogatura venisset,
in tantum lues ipsa judicio divino desaevit, ut
intra unius horae spatium, dum voces plebs ad Dominum
supplicationis emitteret, octoginta homines ad
terram corruentes spiritum exhalarent. Sed nequaquam
destitit facundissimus rhetor populo praedicare,
ne ab oratione cessarent, donec miseratione divina
pestis ipsa quiesceret.
44.
Enimvero, cum adhuc futurus antistes putaret
se principem a consensu consecrationis suae penitus
avertisse, cognovit tandem suas litteras a Germano
praefecto urbis interceptas fuisse. Cujus rei gratia
imperiale responsum, quod videlicet voluntati suae
contrarium rebatur, praeveniens, quia palam egredi
portas civitatis non poterat, a negotiatoribus exponendum
se, dissimulato, ut fertur, habitu, callidus
impetravit, silvarum saltus expetiit, cavernarum latibula
requisivit. In quibus dum ab omnibus summa
sollicitudine quaereretur, indicio columnae fulgidae,
super se jugiter a coelo dependentis, agnoscitur, capitur,
trahitur, et apud beati Petri apostolorum principis
templum summus pontifex consecratur.
45.
Verum, quia sunt nonnulli Langobardorum
perfidi, qui Gregorium appetisse magis pontificium
autument quam fugisse, operae pretium reor pauca
de multis inserere, quibus eum, in quantum sine pertinaciae
vitio potuit, noluisse pontificium, imo quasi
pondus importabile penitus cavere voluisse, luce clarius
manifestem. Ait enim pene in ipso consecrationis
suae principio, in epistola Paulo scholastico:
« Quidquid mihi ex honore sacerdotalis officii
extranei arrident, non valde penso: de vobis autem
mihi hac in re arridentibus, non minimum doleo, qui
desiderium meum plenissime scitis, et tamen profecisse
me creditis. Summus enim mihi profectus fuerat,
si potuissem implere quod volui, si voluntatem
meam, quam dudum cognitam habetis, perficere
optatae quietis perceptione valuissem. At quia honoris
nunc hujus vinculis in civitate teneor Romana
religatus, habeo aliquid quod etiam vestrae gloriae
exsultem, quia viro excellentissimo domno Leone
exconsule veniente, vos in Sicilia remanere non suspicor;
et cum ipse quoque tuo honore religatus
Romae retineri coeperis, quid moeroris, quid amaritudinis
ego patiar, agnosces. Veniente autem viro
magnifico domno Maurentio Chartulario, ei, quaeso,