PL 75, col. 82

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

in Romanae urbis necessitate concurrite, quia hostilibus
gladiis foris sine cessatione confodimur, sed seditione
militum interno periculo gravius urgemur. » [(Lib. I, ep. 3.)]
46.
Item Gregorius Joanni patriarchae Constantinopolitano:
« Si charitatis virtus in proximi dilectione
consistit, si sic diligere proximos sicut nos jubemur,
quid est quod me beatitudo vestra non ita ut se diligit?
Quo enim ardore, quo studio episcopatus pondera
fugere volueritis scio, et tamen haec eadem episcopatus
pondera ne mihi deberent imponi non restitistis.
Constat ergo quia non me sicut vos diligitis,
quia illa me voluistis 39 onera suscipere quae vobis
imponi noluistis. Sed quia vetustam navim, vehementerque
confractam indignus ego infirmusque suscepi;

undique enim fluctus intrant, et quotidiana ac
valida tempestate quassatae putridae naufragium tabulae
sonant, per omnipotentem Dominum rogo ut in
hoc mihi periculo orationis tuae manum porrigas,
quia tanto enixius potestis exorare, quanto et a confusione
tribulationum quas in hac terra patimur longius
statis. » [(Lib. I, ep. 4.)]
47.
Item Gregorius Theoctistae sorori imperatoris:
« Mens mea vestrae venerationi quanta devotione
substernitur explere verbis nequeo; nec tamen me
prodere laboro, quia et me tacente, in vestro corde
legitis quid de mea devotione sentiatis. Miror autem
quod in me collatas dudum continentias vestras ex
hac moderna pastoralis officii continentia distraxistis,
in qua sub colore episcopatus ad saeculum sum

reductus, in qua tantis terrae curis inservio, quantis
me in vita laica nequaquam deservisse reminiscor.
Alta enim quietis meae gaudia perdidi, et intus corruens,
ascendisse exterius videor, unde me a Conditoris
mei facie longe expulsum deploro. Conabar
namque quotidie extra mundum, extra carnem fieri,
cuncta phantasmata corporis ab oculis mentis abigere,
et superna gaudia incorporaliter videre, et non
solum vocibus, sed totis medullis cordis ad Dei
speciem anhelans, dicebam: Tibi dixit cor meum:
Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram [(Psal. XXVI, 8)]
.
Nihil autem in hoc mundo appetens,
nihil pertimescens, videbar mihi in quodam
rerum vertice stare, ita ut in me pene impletum crederem
quod, pollicente Domino, ex propheta didicissem:
Sustollam te super altitudines terrae
[(Isai. LVIII,
14)]
. Super altitudines etenim terrae sustollitur, qui et
ipsa quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi,
per mentis despectum calcat. Sed repente a rerum
vertice tentationis hujus turbine impulsus, ad timores
pavoresque corrui, quia et si mihi nihil timeo, eis
tamen qui mihi commissi sunt multum formido. Undique
causarum fluctibus quatior, ac tempestatibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.