PL 75, col. 83
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
deprimor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem
maris, et tempestas demersit me [(Psal. LXVIII, 3)]
.
Redire post causas ad cor desidero; sed vanis ab eo
cogitationum tumultibus exclusus, redire non possum.
Et hoc ergo mihi longe factum est, quod intra
me est, ita ut obedire nequeam propheticae voci, qua
dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor [(Isai. XLVI,
8)]
. Sed, stultis pressus cogitationibus, solummodo
exclamare compellor: Cor meum dereliquit me [(Psal. XXXIX, 13)]
.
Contemplativae vitae pulchritudidinem
velut Rachelem dilexi sterilem, sed videntem
ac pulchram; quae etsi per quietem suam minus generat,
lucem tamen subtilius videt. Sed quo judicio,
nescio, Lia mihi in nocte conjuncta est, activa videlicet
vita fecunda, sed lippa, minus videns, quamvis
amplius pariens. Sedere ad pedes Domini cum Maria
festinavi, verba oris ejus percipere; et ecce cum
Martha compellor in exterioribus ministrare, atque
erga multa satagere. Expulsa a me, ut credidi, legione
daemonum, volui oblivisci quos novi, et ad
Salvatoris pedes quiescere; et ecce mihi nolenti atque
compulso dicitur: Revertere in 40 domum tuam, et
annuntia quanta tibi fecerit Dominus [(Marc. V, 19)]
.
Sed quis inter tot terrenas curas valeat Dei miracula
praedicare, cum jam mihi difficile sit saltem recolere?
Pressus namque in hoc honore tumultu saecularium
negotiorum, ex eis me esse video de quibus
scriptum est: Dejecisti eos, dum allevarentur [(Psal. LXXII, 18)]
.
Neque enim dixit: dejecisti eos
postquam allevati sunt, sed dum allevarentur, quia
pravi quique dum, temporali honore suffulti, foris
videntur surgere, intus cadunt. Allevatio ergo ipsa
ruina est, quia dum gloria falsa subnixi sunt, a vera
gloria vacuantur. Hinc iterum dicitur: Deficientes
ut fumus deficient [(Psal. XXXVI, 20)]
. Fumus quippe
ascendendo deficit, et sese dilatando evanescit. Sic
videlicet fit, cum peccatoris vitam praesens felicitas
comitatur, quia unde ostenditur ut altus sit, inde
agitur ut non sit. Hinc rursum scriptum est, Deus
meus, pone illos ut rotam [(Psal. LXXXII, 14)]
. Rota
quippe ex posteriori parte attollitur, et in anterioribus
cadit. Posteriora autem nobis sunt bona praesentis
mundi quae relinquimus; anteriora vero sunt
aeterna et permanentia, ad quae vocamur, Paulo attestante,
qui ait: Quae retro sunt oblitus, in ea quae
sunt priora extendens me [(Philip. III, 13)]
. Peccator
ergo cum in praesenti vita profecerit, ut rota ponitur,
quia in anterioribus corruens, ex posterioribus elevatur.
Nam cum in hac vita gloriam percipit quam
reliquit, ab illa cadit quae post hanc venit. Et quidem
multi sunt qui sic exteriores provectus regere
sciunt, ut per eos nequaquam interius corruant.
Unde scriptum est: Deus potentes non abjicit, cum et