PL 75, col. 84
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
ipse sit potens [(Job. XXXVI, 5)]
. Et per Salomonem
dicitur: Et intelligens gubernacula possidebit [(Prov. I,
5)]
. Sed mihi haec difficilia sunt, quia et valde onerosa;
et quod mens voluntarie non recipit, congrue
non disponit. Ecce serenissimus Dominus imperator
fieri simiam leonem jussit. Et quidem pro jussione
illius vocari leo potest, fieri autem leo non potest.
Unde necesse est ut omnes culpas ac negligentias
meas non mihi, sed suae pietati deputet, qui virtutis
ministerium infirmo commisit. » [(Lib. I, ep. 5)] .
48.
Item Gregorius Narsae patricio: « Dum
contemplationis dulcedinem alte descripsistis, ruinae
meae mihi gemitum renovastis, quia audivi quid intus
perdidi, dum foris ad culmen regiminis immeritus
ascendi. Tanto autem me percussum moerore cognoscite,
ut vix loqui sufficiam; oculos enim mentis meae
doloris tenebrae obsident, triste est quidquid aspicitur;
quidquid delectabile creditur, cordi meo lamentabile
apparet. Penso enim, ab alto quietis meae
culmine corruens, ad quam dejectum exterioris provectus
culmen ascendi, et pro culpis meis in occupationis
exsilium a facie dominantis missus, quasi
destructae Judaeae vocibus cum propheta dico: Qui
consolabatur me, longe recessit a me [(Thren. I, 16)]
.
Quod vero, causae et nominis similitudinem faciendo
per Scripturam, clausulas declamationesque formatis,
certe, frater charissime, simiam leonem vocas. Quod
eo modo vos agere conspicimus, quo scabiosos saepe
catulos, pardos, vel tigres vocamus. Ego enim, bone
vir, quasi filios perdidi, quia per terrenas curas
recta opera amisi. Nolite ergo me vocare Noemi
[(Ruth. I, 20)] ,
id est pulchram, 41 sed vocate me
Maria, quia amaritudine plenus sum. » [(Lib. I,
ep. 6)] .
49.
Item Gregorius Anastasio patriarchae Antiocheno:
« Scripta vestrae beatitudinis, ut fessus
requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram
aestuans inveni. Neque enim illa verba per linguam
carnis videbantur expressa, quia sic spiritalem erga
me amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens
per semetipsam loqueretur. Sed durum valde fuit
quod secutum est, quia amor vester terrena me
portare onera praecepit, et quem prius spiritualiter
diligebatis, post ut aestimo, temporaliter amantes,
usque ad terram me, superposito onere, depressistis,
ita ut omnem mentis rectitudinem funditus perdens,
contemplationisque aciem amittens, non per prophetiae
spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus
sum, et humiliatatus sum usquequaque [(Psal. CXVIII,
107)]
. Tanta quippe me occupationum onera deprimunt,
ut ad superna animus nullatenus erigatur.
Multis causarum fluctibus quatior; et post illa quietis
otia, tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ita ut