PL 76, col. 1087

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

beata Felicitas, cujus hodie natalitia celebramus,
quae credendo exstitit ancilla Christi, et praedicando
facta est mater Christi. Septem quippe filios, sicut
in gestis ejus emendatioribus legitur, sic post se timuit
vivos in carne relinquere, sicut carnales parentes
solent metuere ne mortuos praemittant. In
persecutionis enim labore deprehensa, filiorum
corda in amore supernae patriae praedicando roboravit,
et parturivit spiritu quos carne pepererat, ut
praedicatione pareret Deo quos carne pepererat
mundo. Considerate, fratres charissimi, in femineo
corpore virile pectus. Ad mortem stetit 1445 imperterrita.
Amittere se in filiis lumen veritatis timuit,
si non fuisset orbata. Nunquid ergo hanc feminam
martyrem dixerim? sed plus quam martyrem.

Certe Dominus, cum de Joanne loqueretur,
dixit: Quid existis in desertum videre? Prophetam?
utique dico vobis, et plus quam prophetam [(Matth. XI,
7)]
. Et Joannes ipse requisitus respondit, dicens: Non sum propheta
[(Joan. I, 21)]
. Qui enim se plus
quam prophetam noverat, esse prophetam negabat.
Qui idcirco plus quam propheta dicitur, quia prophetae
officium est ventura praenuntiare, non etiam
ostendere. Joannes vero plus quam propheta est,
quia quem verbo dixit digito ostendit. Non ergo
hanc feminam martyrem, sed plus quam martyrem
dixerim, quae, septem pignoribus ad regnum praemissis,
toties ante se mortua, ad poenas prima
venit, sed pervenit octava. Aspexit mater et cruciata
et imperterrita filiorum mortem, spei gaudium

adhibuit dolori naturae. Timuit viventibus, gavisa
est morientibus. Optavit nullum post se relinquere,
ne si quem haberet superstitem, non posset
habere consortem. Nemo ergo ex vobis, fratres charissimi,
existimet quod ejus cor, morientibus filiis,
etiam carnalis affectus minime pulsarit. Neque enim
filios quos carnem suam esse noverat sine dolore
poterat morientes videre, sed erat vis amoris interior
quae dolorem vinceret carnis. Unde et passuro
Petro dicitur: Cum senueris, extendes manus tuas, et
alius te cinget, et ducet quo tu non vis [(Joan. XXI, 18)]
.
Neque enim si plenissime Petrus nollet pro Christo
pati potuisset, sed martyrium, quod per infirmitatem
carnis noluit, per virtutem spiritus amavit. Qui
dum per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad

gloriam exsultat; actumque est ut cruciatum martyrii
nolendo voluisset. Sic nos quoque cum gaudium
quaerimus salutis, amarum poculum sumimus
purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.