PL 76, col. 1088
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
sed restituenda per amaritudinem salus placet. Amavit
ergo juxta carnem Felicitas filios suos, sed pro
amore coelestis patriae mori etiam coram se voluit
quos amavit. Ipsa eorum vulnera accepit, sed ipsa in
eisdem ad regnum praevenientibus excrevit. Recte
ergo hanc feminam ultra martyrem dixerim, quae
toties in filiis desiderabiliter exstincta, dum multiplex
martyrium obtinuit, 1446 ipsam quoque
martyrii palmam vicit. Fertur apud veteres mos
fuisse ut quisquis consul existeret juxta ordinem
temporum honoris sui locum teneret; at si quis posterius
ad consulatum veniens consul non semel, sed
bis fortasse aut tertio fieret, etiam illos laude et honore
transcenderet qui non plus quam semel consules
exstitissent. Vicit ergo beata Felicitas martyres,
quae, tot ante se morientibus filiis, pro Christo
frequenter occubuit, quia et amori illius sola sua
mors minime suffecit.
4.
Consideremus, fratres, hanc feminam, consideremus
nos, qui membris corporis viri sumus, in ejus
comparatione quid existimabimur. Saepe namque
agenda aliqua bona proponimus, sed si unus contra
nos vel levissimus sermo ab ore irridentis eruperit,
ab intentione actionis nostrae fracti protinus et confusi
resilimus. Ecce nos plerumque a bono opere
verba revocant. Felicitatem vero a sancta intentione
frangere nec tormenta potuerunt. Nos in auram
maledictionis impingimus; haec ad regnum etiam
per ferrum exiit, nihilque esse quod obsistebat aestimavit.
Nos ad praecepta dominica largiri nostra saltem
superflua nolumus; haec non solum Deo suam
substantiam contulit, 1447 sed pro illo etiam propriam
carnem dedit. Nos cum ex divina jussione
filios amittimus, sine consolatione lugemus; haec eos
velut mortuos plangeret, si non obtulisset. Cum ergo
ad illud terribile examen districtus judex venerit,
quid nos viri dicemus, cum hujus feminae gloriam
viderimus? De debilitate mentis suae quae tunc erit
viris excusatio, quando haec ostendetur, quae cum
saeculo et sexum vicit? Sequamur ergo, fratres charissimi,
districtam et asperam Redemptoris viam;
usu quippe virtutum ita jam plana facta est, ut per
eam feminis libeat ambulare. Despiciamus cuncta
praesentia, nulla sunt etenim quae transire possunt.
Turpe sit diligere quod constat citius perire. Non
nos terrenarum rerum amor superet, non superbia
inflet, non ira dilaniet, non luxuria polluat, non invidia
consumat. Amore nostri, fratres charissimi,
Redemptor noster occubuit, et nos amore ejus discamus