PL 76, col. 1115
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
animus novit surgat ad incognita, quatenus exemplo
visibilium se ad invisibilia rapiat, et per ea quae
usu didicit, quasi confricatus, incalescat, ut per hoc
quod scit notum diligere, discat et incognita amare.
Ecce enim coelorum regnum thesauro abscondito in
agro comparatur, quem qui invenit homo, abscondit,
et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae
habet, et emit agrum illum. Qua in re hoc quoque notandum
est, quod inventus thesaurus absconditur,
ut servetur, quia studium coelestis desiderii a malignis
spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab
humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim
vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus.
Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam
latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderat, qui
thesaurum publice portat in via. Hoc autem dico,
non ut proximi opera nostra bona non videant, cum
scriptum sit: Videant opera vestra bona, et glorificent
Patrem vestrum qui in coelis est [(Matth. V, 16)]
,
sed ut per hoc quod agimus laudes exterius non
quaeramus. Sic autem sit opus in publico quatenus
intentio maneat in occulto, ut et de bono opere proximis
praebeamus exemplum, et tamen per intentionem,
qua Deo soli placere quaerimus, semper optemus
secretum. Thesaurus autem coeleste est desiderium,
ager vero in quo thesaurus absconditur disciplina
studii coelestis. Quem profecto agrum venditis
omnibus comparat, qui, voluptatibus carnis renuntians,
cuncta sua terrena desideria per disciplinae
coelestis custodiam calcat, ut nihil jam quod caro
blanditur libeat, nihil quod carnalem vitam trucidat
spiritus perhorrescat.
2.
Rursum coeleste regnum negotiatori homini
simile dicitur, qui bonas margaritas quaerit, sed 1473
unam pretiosam invenit, quam videlicet
inventam, omnia vendens emit, quia qui coelestis vitae
dulcedinem, in quantum possibilitas admittit,
perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat libenter
cuncta derelinquit; in comparatione ejus vilescunt
omnia, deserit habita, congregata dispergit,
inardescit in coelestibus animus, nil in terrenis libet,
deforme conspicitur quidquid de terrenae rei
placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas
fulget in mente. De cujus dilectione recte per
Salomonem dicitur: Fortis est ut mors dilectio
[(Cant. VIII, 6)] ,
quia videlicet sicut mors corpus interimit,
sic ab amore rerum corporalium aeternae vitae
charitas occidit. Nam quem perfecte absorbuerit,
ad terrena foris desideria velut insensibilem reddit.
3.
Nec enim sancta haec, cujus hodie natalitia celebramus,
mori pro Deo potuisset in corpore, si prius
a terrenis desideriis mortua non fuisset in mente.
Erectus namque in virtutis culmine animus tormenta