PL 76, col. 1114
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
suspecti ponamus ante oculos cordis hinc
culpas operis, illinc judicium extremae districtionis.
Pensemus quam districtus judex veniat, qui judicium
minatur et latet; terrores peccatoribus intentat, et
tamen adhuc sustinet; et idcirco venire citius differt,
ut minus inveniat quos condemnet. Puniamus fletibus
culpas, et cum Psalmistae voce praeveniamus faciem
ejus in confessione [(Psal. XCIV, 2)] . Voluptatum
nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla vana laetitia
seducat. In proximo namque est judex qui dixit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis [(Luc. VI, 25)]
.
Hinc etenim Salomon ait: Risus dolori
miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat [(Prov. XIV, 13)]
.
Hinc iterum dicit: Risum deputavi
errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
[(Eccle. II, 2.)]
Hinc rursus ait: Cor sapientium ubi
tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia [(Ibid., VII, 5)]
.
Pertimescamus ergo praecepta Dei, si celebramus veraciter
solemnitatem Dei. Gratum namque Deo sacrificium
est afflictio contra peccatum, Psalmista testante,
qui ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus [(Psal. L, 19)]
.
Peccata nostra praeterita in baptismatis
perceptione laxata sunt, et tamen post
baptisma multa commisimus, sed lavari iterum baptismatis
aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma
inquinavimus vitam, baptizemus lacrymis
conscientiam, quatenus regionem nostram per viam
aliam repetentes, qui ex ea bonis delectati discessimus,
ad eam malis amaricati redeamus, praestante
Domino nostro, etc.
HOMILIA XI.
Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in
die natalis ejus.
LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XIII, 44--52.
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam
hanc: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito
in agro; quem qui invenit homo, abscondit, et
prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet.
et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum
homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas;
inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit
omnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum
coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere
piscium congreganti. Quam, cum impleta esset,
educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in
vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione
saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos
de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.
Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia?
Dicunt ei: Utique, Domine. Ait illis: Ideo
omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini
patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. 1472
1.
Coelorum regnum, fratres charissimi,
idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae