PL 76, col. 1216

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt,
dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo
suae operationis illorum vitam roborant qui in propria
actione titubant; quid aliud faciunt, nisi super
aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum
miracula tanto majora sunt, quanto spiritalia;
tanto majora sunt, quanto per haec non corpora,
sed animae suscitantur: haec itaque signa, fratres
charissimi, auctore Deo si vultis vos facitis. Ex illis
enim exterioribus signis obtineri vita ab haec operantibus
non valet. Nam corporalia illa miracula ostendunt
aliquando sanctitatem, non autem faciunt;
haec vero spiritalia, quae aguntur in mente, virtutem
vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali
possunt, istis autem perfrui nisi boni non possunt.

Unde de quibusdam Veritas dicit: Multi mihi dicent
in die illa: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus,
et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in
nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor
illis, quia non novi vos; discedite a me qui operamini
iniquitatem [(Matth. VII, 22, 23; Psal. VI, 9)]
.
Nolite ergo, fratres charissimi, amare signa quae
possunt cum reprobis haberi communia; sed haec
quae modo diximus charitatis atque pietatis miracula
amate, quae tanto securiora sunt, quanto et
occulta, et de quibus apud Dominum eo major sit
retributio, quo apud homines minor est gloria. Sequitur:
5.
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est
eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. In

Veteri Testamento cognovimus quod Elias sit raptus
in coelum. Sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum.
Coelum quippe aereum terrae est proximum;
unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere
videmus. In coelum itaque aereum Elias sublevatus
est, ut in secretam quamdam terrae 1572 regionem
repente duceretur, ubi in magna jam carnis et
spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi
redeat, et mortis debitum solvat. Ille etenim mortem
distulit, non evasit. Redemptor autem noster quia
non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit,
et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit.
Notandum quoque est quod Elias in curru
legitur ascendisse, ut videlicet aperte demonstraretur
quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Per

angelos quippe facta illa et ostensa sunt adjumenta,
quia nec in coelum quidem aereum per se ascendere
poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor
autem noster non curru, non angelis sublevatus
legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum
super omnia sua virtute ferebatur. Illo etenim revertebatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.