PL 76, col. 1232
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
repellitur, quia quisquis solis terrenis intentus est,
ipse sibi testis est quod membrum summi sacerdotis
non est. Hinc rursus pisces qui pennulas non
habent, ab esu fidelis populi prohibentur [(Levit. XI,
10)] . Pisces quippe qui pennulas squamarum habent,
dare etiam saltus super aquas solent. Quid ergo pennatis
piscibus nisi electae animae figurantur? Quae
profecto solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt,
quae, modo virtutum pennulis fultae, saltus dare per
coeleste desiderium sciunt, ut superna per contemplationem
appetant, quamvis in seipsis iterum ex
mortali carne relabantur. Si ergo jam bona coelestis
patriae 1587 agnovimus, displiceat nobis, fratres
charissimi, quod curvi sumus. Ponatur ante oculos
mulier curva, et arbor infructuosa. Reminiscamur
malorum quae fecimus, mittamus ad radicem cordis
cophinum stercoris, ut tunc in retributionis fructu
pinguescat quod nobis hic per poenitentiam fetebat.
Et si virtutum summa operari non possumus, ipse
Deus nostro gaudet lamento. Ex ipsa enim justitiae
inhoatione ei placebimus, qui injusta quae fecimus
punimus. Nec mora erit in fletibus, quia tergent citius
transeuntes lacrymas mansura gaudia. Per Dominum
nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat
cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia
saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XXXII.
Habita ad populum in basilica sanctorum Processi
et Martiniani, die natalis eorum.
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. IX, 23-27.
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis
vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem
suam quotidie, et sequatur me. Qui enim voluerit
animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit
animam suam propter me, salvam eam faciet.
Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur,
se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Nam
qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis
erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris,
et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere, sunt
aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant
regnum Dei. 1586
1.
Quia Dominus ac Redemptor noster
novus homo venit in mundum, nova praecepta dedit
mundo. Vitae etenim nostrae veteri in vitiis enutritae
contrarietatem opposuit novitatis suae. Quid enim
vetus, quid carnalis homo noverat, nisi sua retinere,
aliena rapere, si posset; concupiscere, si non posset?
Sed coelestis medicus singulis quibusque vitiis
obviantia adhibet medicamenta. Nam sicut arte medicinae
calida frigidis, frigida calidis curantur, ita
Dominus noster contraria opposuit praedicamenta