PL 76, col. 1238
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
dari eis aliquid eleemosynae praecepit. Sed
priusquam ejus erogator eis ad largiendam eleemosynam
propinquasset, astiterunt illi vicinius, et
dixerunt: Tu nos modo visitas, nos te in die judicii
requiremus, et quidquid possumus, praestabimus tibi.
Quo dicto, ab oculis ejus ablati sunt. Territa illa ad
orandum rediit, seseque in lacrymis prolixius effudit.
Et facta est post hoc tanto instantior in prece,
quanto certior de promissione. Si autem, juxta Pauli
vocem, Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum
non apparentium [(Hebr. XI, 1)]
, nequaquam
jam dicimus ut venturam vitam credatis, quia ecce
ipsi qui in illa vivunt, humanis obtutibus visibiliter
praesentantur. Quod enim videri potest, melius dicitur
sciri, quam credi. Venturam ergo vitam nos
Dominus 1592 magis voluit scire, quam credere,
qui eos quos invisibiliter recipit, apud se vivere nobis
etiam visibiliter ostendit.
8.
Hos ergo, fratres charissimi, in causa vestri
examinis, quam cum districto judice habetis, patronos
facite, hos in die tanti terroris illius defensores
adhibete. Certe si apud quemdam magnum judicem
causa quaelibet vestra esset die crastino ventilanda,
totus hodiernus dies in cogitatione duceretur, patronum
vestra fraternitas quaereret, magnis precibus
ageret ut apud tantum judicem sibi defensor veniret.
Ecce districtus judex Jesus venturus est, tanti
illius angelorum archangelorumque concilii terror
adhibetur. In illo conventu causa nostra discutitur,
et tamen nos patronos modo non quaerimus, quos
tunc defensores 1593 habeamus. Adsunt defensores
nostri sancti martyres, rogari volunt, atque, ut
ita dixerim, quaerunt, ut quaerantur. Hos ergo adjutores
vestrae orationis quaerite, hos protectores vestri
reatus invenite, quia ne punire peccatores debeat,
rogari vult et ipse qui judicat. Unde et tam longo
tempore comminatur iram, et tamen misericorditer
exspectat. Sic autem nos et misericordia ejus refoveat,
ut nullo modo negligentes reddat. Sic peccata
nostra perturbent, ut mens in desperationem non
prorant, quia etsi praesumentes metuimus, et metuentes
speramus, aeternum regnum citius adepturi
sumus, per eum qui vivit et regnat cum Patre in
unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
HOMILIA XXXIII.
Habita ad populum in basilica sancti Clementis, feria
sexta Quatuor temporum Septembris.
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VII, 36-50.
In illo tempore, rogabat Jesum quidam Pharisaeus